De Imaginum, Signorum et Idearum Compositione

Giordano Bruno · Latin

Frankfurt, 1591 · Public domain

De Imaginum, Signorum et Idearum Compositione
Giordano Bruno, De imaginum, signorum et idearum compositione, Frankfurt, 1591, in Latin: the first book and excerpts of the second, with the figures.


IORDANI BRVNI NOLANI

DE IMAGINUM, SIGNORVM
ET IDEARVM COMPOSITIONE

AD OMNIA
INVENTIONVM, DISPOSITIONVM ET MEMORIAE GENERE
LIBRI TRES

AD ILLVSTREM ET GENEROSISS.
IOAN. HAINRICVM HAINCELLIVM
ELCOVIAE DOMINVM.



CREDITE ET INTELLIGETIS.




FRANCOFVRTI
APVD IOAN. WECHELVM ET PETRVM FISCHERVM
CONSORTES.



1591.



N0BILISSIMO ILLVSTRIQVE
D. HEINRICO EINCELLIO
ELCOVIAE DOMINO
IORDANVS BRVNVS NOLANVS
S.

Nobilissimae tuae indolis specimen, vivacissima ingenii sublimitas, exactaeque generositas humanitatis me, illustris Domine Enceli, provocavit, compulit et adduxit ut in perenne eius qua to complector observantiae testimonium hanc de praecipuis ingenii mei foeturis unam iamdiu conceptam, atque retentam, tibi parerem. Propositum est de imaginum, signorum et idearum compositione principale, propter universalis inventionis; dispositionis et memoriae finem. Heic si quod propono, perquiro, contrecto, evenit ut etiam adsequar, comprehendam atque teneam, ita ut negotium sit facile quo non possit esse facilius, sit breve quo non potest esse compendiosius, sit sufficiens quo vix possit esse (vel credi saltem) sufficientius et in genere isto dignius, rem sane minime vulgarem adsequutus esse videbor. Idea, imaginatio, adsimulatio, configuratio, designatio, notatio est universum Dei, naturae et rationis opus, et penes istorum analogiam est ut divinam actionem admirabiliter natura referat, na­turae subinde operationem humanum (quasi et altiora praetentans) aemuletur ingenium. Quis non videt quam paucis usque adeo multa natura faciat elementis? Id vero nemo est qui nesciat inde fieri, quod quattuor eadem varie adsituet, ordinet, componat, moveat, applicet, subque variis formata figurataque signis de profundo potentiae ad actus promoveat sublimitatem. At, per Deum immortalem, quid homini numeratione facilius esse potest? Primo quod sit unum, duo, tria, quatuor; secundo quod unum non sit duo, duo non sint tria, tria non sint quatuor; tertio quod unum et duo sint tria, quod unum et tria sint qua­tuor: hoc facere est facere omnia, hoc dicere est dicere omnia, hoc imaginari, significare et retinere, omnia facit obiecta apprehendisse, apprehensa intellexisse, intellecta meminisse. Haec tota lux magis est praesens, clara et exposita nostrae intelligentiae, quam externis lux solis exposita possit esse oculis; haec enim oritur et occidit, neque quoties ad eam convertimur adest, altera vero non minus nobis praesens est quam ipsi nobis, tam praesens est nostrae menti, ut et ipsa sit mens. Vis interea dicam quare tam pauci sciunt et apprehendunt? Cur (inquam) adeousque nobis praesens tanto caelo existimatur a nobis esse remotum? Quia oculus videt alia, se non vi­det. At quis est ille oculus, qui ita videt alia ut et se videat? Ille qui in se videt omnia, quique est omnia idem. Illi sublimi ratione similes essemus, si nostrae speciei substantiam cernere possemus; ut noster oculus se ipsum cerneret, mens nostra se complecteretur ipsam. Tunc ut possibile esset intelligere omnia, non esset etiam dif­ficile omnia facere. Atqui compositorum corporeorumque hoc non patitur natura; eius enim substantia in motu et quantitate versatur, etiam si per se neque mobilis neque quanta sit. Hinc quemadmodum non nosmet ipsos in profundo et individuo quodam consistentes, sed nostri quaedam externa de superficie possumus (colorem scilicet atque figuram) accidentia et oculi ipsius similitudinem in speculo videre; ita etiam neque intellectus noster se ipsum in se ipso et res ipsas omnes in se ipsis, sed in exteriore quadam specie, simulacro, imagine, figura, signo. Hoc est quod ab Aristotele relatum ab antiquis prius fuit expressum, et a neotericorum paucis capitur: 'intelligere nostrum (id est operationes nostri intellectus) aut est phantasia aut non sine phantasia', rursum: 'non intelligimus, nisi phantasmata speculemur'. Hoc est quod non in simplicitate quadam, statu et imitate, sed in compositione, collatione, terminorum pluralitate, mediante discursu atque reflexione comprehendimus. Quod si tale est nostrum ingenium, talia nimirum eiusdem esse oportet opera, ut scilicet inquirens, inveniens, iudicans, disponens, reminiscens non extra speculum divagetur, non absque imaginibus agitetur. Heic si per naturam speculum tersum subiiciatur atque planum, nec non per artem in horizonte ratiocinii lux canonum vigeat et splendeat, illico iuxta elargitam facultatem ex imaginibus rerum claris atque perspicuis in prospectum venientibus ad summam in multiplici genere actus felicitatem dirigemur illam, quae homini maxime quatenus homo est adpropriatur.

Ad huius ergo doctrinae complementum tres compilavi libros. In quorum primo habentur generalia ea, quae versantur circa diversa significandi genera; conditiones item variae, quibus subiecta parantur ac disponuntur, et imagi­nes imprimuntur et appinguntur, sunt explicitae; atria diversorum generum atque campos aedificare tum docemus, tum aedificata damus; in iis tandem omnia sunt quae dici, sciri et imaginari possunt; omnes ibi artes, linguae, opera, signa. In secundo imagines duodecim principum; qui rerum omnium secundi mediique (sub uno optimo maximo ineffabili infigurabili) sunt effectores, significatores, elargitores; quidque eorum singulis adsistat, circumstet, adiaceat, inhaereat et insit ad tantum exploramus usum, ut grammaticis grammaticum, poetis, oratoribus, physicis, astrologis, divinis, mechanicis, theoricis, tandem omnibus omnimodum se praebeat. Ubi neminem praetereat velim me non nugas synonymizando tractare et logodaedalorum (cum illa sensus inopia) copiam; diversae quippe voces quae grammatico oculo perspectae synonymae sunt, eae nobis alia atque alia vel saltem aliter atque aliter significant, sicut dominus, possessor, herus, non sunt idem ignorantiae, servo et equo; quoniam in curia philosopbiae non ulla possunt esse synonyma, praeterquam si velimus grammaticales internumerare in hoc seculo philosophos, quibus eximium decus est vocum proprietate contempta, stylum concinnando psittacorum simiarumque in morem, Ciceronem in scientiarum professione aemulari, verbicula graeca latinis intermiscendo linguarum peritiam inter alia nundinari; quos omnes hisce ex ungulis notos potius inter bruta computamus animalia, utpote quibus multum humani desit ratiocinii, quam inter homines meliore titulo dignos quam arrogantis sciolique grammatici. In tertio vero libro imagines obiicio triginta sigillorum, quorum species et explicationes alias edidi. Horum multa viri disciplinati et ingenii acumine natura donati sola poterunt attenta lectione comperire; heic quippe non Oedipum requiro vel Tiresiam. Omnia vero modisque omnibus fortasse intelliget nullus, nisi vel sic forsitan crediderit. Nullus tamen a lectione frustrabitur, nisi caecus. Vale, et eum qui te observat ama.




IORDANI BRVNI NOLANI
DE COMPOSITIONE IMAGINVM LIBER

AD ILLVSTREM
IO. HAINRICVM HAINCELLIVM
ELCOVIAE DOMINVM.


CAPVT PRIMVM.

De luce, radio et speculo.

Ens in tria capita distributum intelligitur, metaphysicum, physicum et logicum universaliter dictum; ut tria sunt omnium principia, Deus, natura atque ars; et tres sunt effectus, divinus, naturalis, artificialis.

Omne agens proposito et non necessitate quadam constitutum speciem rei efficiendae ut praeconcipiat oportet. Quae sane species ante naturalia appellatur idea, in naturalibus forma sive vestigium idearum, in postnaturalibus ratio seu intentio, quae in primam atqne secundam distinguitur, quam nos aliquando idearum umbram consuevimus appellare.

Ideae sunt causa rerum ante res, idearum vestigia sunt ipsae res seu quae in rebus, idearum umbrae sunt ab ipsis rebus seu post res, quae tanto minori ratione esse dicuntur quam res ipsae quae a naturae gremio proficiscuntur, quanto res ipsae quam mens, idea atque principium effectivum, supernaturale, substantificum, superessentiale.

Distinguuntur ergo entia in ea quae sunt seu res, et in haec quae eorum quae sunt seu signa vel indicationes, quae distinctio fere eadem est atque quae vulgo circumfertur, in substantiam et accidens.

Nos in proposito haudquaquam de rebus, sed de rerum significativis methodum instituimus, in quibus sane virtutem rerum omnium producendarum sitam esse facile comperietur iis, qui vel mediocriter naturae undique conclamantis et rerum species describentis vocem atque characteres contemplabuntur. Quandoquidem non tantum ad rei producendae specificationem materia conferre videtur, quantum idea atque forma. In eo enim principio omnia conveniunt unumque sunt, in hoc vero atque per hoc omnia per genera atque species suosque tandem numeros distribuuntur. Quod patet ex eo quod idem omnino nutrimentum in cane fit substantia canis et semen, in homine hominis, in simia simiae, propter praesentem ideam, quam non a rebus separatam, sed rebus ipsis coniunctissimam esse deprehendimus. Sic nos omnia sive primae srve mediae sive proximae materiae rationem habentia in actu inventivae vel memorativae facultatis et applicationis iuxta assumptae rei significandae conditionem specificamus, invertimus, accommodamus, ut ex omnibus omnia eliciantur, omnia omnibus significentur, et in omnibus omnia contemplemur; et ut uno verbo colligam, omnia per applicationem se habeant ut unum, et unum per informabilitatem se habeat ut omnia; veluti per subsequentis artificii praxin melius et aptius insinuabitur.

Rursus ergo velut a capite incipientes dicimus circa materiam atque species, postquam supranaturaliter unum ens infinitum, intensive totum ubique atque totaliter in immenso repertum intelleximus, unum item extensive infinitum universum, quod in partibus aliis atque aliis, alibi at­que alibi corporaliter est perspicuum, ante oculos obiecimus; rursumque species substantiae atque ea quae realiter in substantia reperiuntur accidentia; sequitur ordo mundi rationalis, qui est ad similitudinem naturalis cuius est umbra, qui est imago divini cuius est vestigium.

CAPUT SECVNDVS

De iis quae ad speculum et in speculo.

Actum praesentis considerationis proponimus in universo iuxta tertiam significationem, quod est veluti speculum quoddam vivens, in quo est imago rerum naturalium et umbra divinarum.

Hoc sane speculum concipit ideam tanquam causam rerum, sicut imago rei faciendae in mente efficientis imbuit efficientis rationem. Concipit formam tanquam rem ipsam, nempe speciem; tota enim rei substantia ad hanc refertur, licet physice non sine materia consistat, si in atrio Peripatetico contineamur, aliter si cum physicis materiam rerum omnium substantiam intelligentibus, quae de sinu propriisque visceribus formas educat, veluti mater propriam prolem vicissitudinibus quibusdam emittit, parturit, concipit item atque recondit. Concipit imaginem tanquam rei ipsius effectum a rei quodammodo superficie emanantem, et potentiam cognoscitivam informantem primum quidem sensitiva, subinde vero rationali luce. Hie generaliter loquentibus rerum sunt imagines atque figurae tanquam propria in sede, ubi servantur, conduntur, postquam alibi fuerint tanquam a fontibus productae atque propagatae. Quarum nomina licet vulgo confundantur, et etiam interdum a sapientioribus indiscrete usurpentur, neque in omni proposito conveniens sit rigorem in ipsa dictione constituere, ubi rerum certa atque evidentior est significatio; tamen in praesentiarum. quod et in libro De umbris idearum fecimus, non iniuria repetendum ducimus esse, nempe uti distinguamus haeo nomina: 1. ideam, 2. vestigium, 3. umbram, 4. notam, 5. characterem, 6. signum, 7. sigillum, 8. in­dicium, 9. figuram, 10. similitudinem, 11. proportioned, 12. imaginem.

Primo enim idea proprie dicitur forma ante res et metaphysicum quiddam, nempe species ipsa mundi et eorum quae in mundo sunt supersubstantialis, cui tanto convenit verius esse quam mundo physice constitute, quanto istis naturalibus et realiter existentibus, physico nempe mundo, verius conveniet esse quam mundi similitudini, quae internis numeris in sensibus inscribitur. Sicut enim nostrae intentiones habent originem a rebus naturalibus, quibus non existentibus et ipsae non essent, velut nullo existente corpore nulla esset umbra; ita res ipsae naturales, mundus nempe physicus nequaquam esse posset, si metaphysicus ille, nempe idea portans omnia, ex actu mentis et voluntatis divinae se ipsam communicantis non praeexisteret.

Post ideam ergo sequitur mundus physicus, quern idearum vestigium appellamus cum Zoroastre, ubi essentiae formarum nomen sibi peculiariter usurpat.

Tertio succedit mundus rationalis, nempe rerum universitas in intentione, qui speciebus a physicis rebus abstractis coalescit, et propter minorem entitatis rationem plus ab ideali veritate distat quam vestigium, et ideo iure optimo umbrae notione concipitur; et eius universitatis partes nomine specierum et generum logicaliter significantum circumferuntur. Itaque cum subtilius philosophantibus et proprie loquentibus haec tria nomina, idea, forma et species, tribus admodum differentibus significatis attribuimus.

CAPVT TERTIVM.

Variorum notaminum rationes.

Mox in lioc tertio genere consistentibus convenit ulterius distincte aliorum nominum notiones usurpare, ut nota dicatur omne illud quod quomodocunque ex prima vel secunda, proxima vel remota, immediata vel mediata ratione aliquid demonstrat.

Character quod certo linearum tractu vel punctorum situations aliquid significat, sicut elementa.

Signum est quodammodo genus ad omnia quae significant, sive ut idea sive ut vestigium sive ut umbra sive aliter.

Sigillum (quod signi quoddam diminutivum est) signi partem notabiliorem vel signum contractius acceptum sigificat, sicut solo capite vel sola manu hominem vel hominis operationem significamus.

Indicium, sicut et signum et sigillum, est cuius munus non tam est repraesentare, significare, quam ostendere, sicut index non rem quam indicat per se significat vel notat, sed ad eius tantum intuitum seu obtutum invitat vel appellit.

Figura differt ab omnibus praecedentibus, quia ideae vestigia et umbrae sunt, tum relata ad intrinsecum tum ad extrinsecum rerum, figura vero ad extrinsecum tantum.

Nota, character, signum, sigillum et indicium dici possunt tum, lineae, tum puncta, tum omnia quae spacium non concludunt, figura vero est quam spacium concludere oportet.

Similitudo vero differt ab omnibus praedictis, quia eorum non est necessario eadem species; quandoquidem significatur homo literis et characteribus tanquam signis, indiciis, notis, non tanquam simili, simile vero erit pictura vel statua vel species per sensum accepta et in phantasia reservata.

Proportio differt a similitudine, quia haec perpetuo inter duos terminos esse intelligitur, ut sicut A est litera, ita B est, vel mulus est similis equo; illa vero inter quatuor vel plures vel saltem tres terminos perpetuo in­telligitur, ut sicut est alpha inter Graecos, ita est A inter Latinos, ubi sunt quatuor termini: 1. alpha, 2. Graecus, 3. A, 4. Latinus. Proportio vero saltem inter tres terminos conspicua est, ut sicut se habent duo ad quatuor, ita [quatuor] se habent octo ad sexdecim (hîc sunt quatuor termini: 2. 4. 8. 16), vel sicut se habet duo ad quatuor, ita quatuor ad octo, ubi sunt tres termini: duo, quatuor, octo.

Imago tandem differt a similitudine, quia maiorem quandam energiam, emphasin et universalitatem complectitur; plus enim est esse ad imaginem, quam ad similitudinem. Imago enim plus accedit ad univocationem, quam similitudo. Similia enim differunt non solum quae in eodem genere, sed et quae extra genus. Sicut et artificium simile dicitur quodammodo artifici, non tamen ad eius imaginem vel in eius imagine dicitur, nisi vel in proximo genere vel in eadem sit specie.

CAPVT QVARTVM.

Omne notamen ad atrium sensus et ad tribunal visus revocandum.

In arte hac omnia sub nomine imaginis solent usurpari, sive notae sive signa sive indicia sive commodins et aliter proprius nominitentur, quod propria ratione non carere diligentius rem ipsam perpendentibus apparebit. Omnia enim quomodocunque significent et repraesentent, ad speciem sensu comprehensibilem revocantur et reducuntur, et omnium specierum sensibilium genera ad visibiles, nempe vivacissimas et efficacissimas species, demum contrahuntur; visus enim spiritualissimus sensuum universorum est. Quod facile apparebit, quando gradus quibus isti ad obiecta pro­pria referuntur examinabimus. Tactus enim, tum internis tum externs organis, tum haerentia tum penetrantia concipit, gustus haerentia tantum, olfactus eminentius positorum spiritus a corpore diffusos, auditus longe semotiora, visus vero semotissima promptissime comprehendit; et ideo hoc sensu apprehensa animo facilius revocamus et efficacius retinemus quam aliis, et per huius sensus obiecta aliorum tum sensuum tum quarumcumque appetentium et cognoscentium facultatum obiecta significamus, sicut visibilibus litteris omnia describimus et aperimus.

CAPVT QVINTVM.

De imaginum momento physico, mathematico, logico, iuxta universas modorum istorum acceptiones

Conferunt imagines, sigilla et characteres ad agendum, percipiendum et significandum tum physice, tum mathematice, tum logice. Naturae enim comparatum est per praesentem sen inexistentem ideam ac formam ex indefinita materia definitam educere speciem; indefinita inquam materia non prima in proposito sed proxima, quale est commune nutrimentum, quod in certae speciei substantiam atque semen convertitur. Mathematice subinde simulacra, imagines et characteres ad multa producenda atque comparanda conducunt, cum observatum sit triplicem esse mundum, archetypum, physicum et umbratilem, ut a primo detur per medium descensus ad tertium, et a tertio per me­dium ascensus ad primum, sicut a sole descendimus ad aspectum lucis lunae, astris et aeri communicatae, et ab hac ad lucem umbratilem, seu ut in speculo, non obstante quod et a sole immediate in speculum valeat immitti, et a speculo ad solem directo et immediato tractu retorqueri. Ita animus sensusque noster species atque favores quosdam immediate a superno mundo sibi procurat, comparat et recipit, quosdam vero per medium rerum naturalium atque sensibilium. Quae omnia, sive uno sive alio modo sint, non nisi certis signis, archetypis, gestibus et, ut aiunt, sacramentis comparamus et assequimur.

Itaque formae, simulacra, signacula vehicula sunt et vincula veluti quaedam, quibus favores rerum superiorum inferioribus tum emanant, procedunt, immittuntur, tum concipiuntur, continentur, servantur. Mitto de his specialius recensere, ne plus quam par est a proposito videar evagari.

Unum tamen in memoria revocari volo, quod planetae similes, facies in rebus subiectis et informandis Magorum consilio at que ipsa praxi exquirere videntur. Idem Cabalistarum doctrina confirmat et exemplum Mosia, qui interdum, veluti necessitate quadam coactus, ad Cereris atque Iovis favorem comparandum, vitulum aureum erexit, ad Martis item temperandam simul atque Saturni violentiam, aëneum serpentem adorandum obiecit; et multa alia videre est, quae occulta atque velata in eius tum operibus tum dictis esse perhibentur.

Similis ratio est in iis quae de Prometheo referuntur, qui luteo figmento lucem atque ignem, id est scientiam et artes, ad humanae vitae emolumentum dicitur Iovi suffuratus, eque caelo ad terras eduxisse; ubi simulacri virtutem, deorum favorem seu super ministerium quodammodo rapientem atque subripientem intelligunt, propter nescio quam superiorum formarum cum inferiori materia compertam expertam simul atque occultam analogiam; unde imaginibus et similitudinibus quibusdam veluti illecta descendunt seseque communicant.

Adde quemadmodum sicut species omnis ab altera, specie imagine quadam atque figura discernitur, ita et species cum specie eodem concurrit, convenit, immittitur, immiscetur. In omnibus autem his situs, dispositio et figuratione quadam aptata constitutio praefertur, sicut cylindri species ex crystallo formam iridis recipit et in oppositum parietem appingit, speculum concavum solis atque lunae ra­dios in unum centrum veluti colligens eorundem virtutem participat efficacius, conoidali figura efformatum foramen rerum quae circum fiunt et moventur species in tenebris fingit. Tanti momenti est figura.

Accedunt caelestium effectus potentissimi considerandi, qui in cardinibus orientis, occidentis et meridiei virtutem, principium et perfectionem concipere censentur. Hinc ea quae de solstitialibus, aequinoctialibus, mediae diei mediaeque noctis punctis, in quibus se circuli maiores intersecant, astrologi et omnis generis divini summopere commendant. Unde cruces illae, illae in quadriviis excantationes et invocationes, illa item tempora quibus luna vel sol vel certus planeta in quatuor angulorum coeuntium synodo constituitur.

Hinc hisce figuris muniuntur, ut se defendant ab adversis, contraria propellant, favores sibi concilient rerum assistentium et superiorum, et alia.

Hoc quod physice fieri videmus, nec divine contemni; ita, sicut paulo ante innuimus, etiam rationaliter ad mentis, intellectus, rationis atque sensus demum informationem facere videntur; unde veritate, etsi non certa scientia, et aperta ratione coactus dicit Aristoteles: oportet scire volentem phantasmata speculari, intelligere item aut phantasiam esse aut phantasiare quiddam. Ideoque non sine formis quibusdam seu figuris, quae per sensus externos ab obiectis sensibilibus concipiuntur et in interioribus collocantur atque digeruntur, operationem aliquam naturae nostrae convenientem perficere posse cognoscimus.

Multa sunt quae ad subsequentis differentiae elucidationem ex proxime dictis, quasi inductive concludendo et topice applicando possemus adducere, nisi superciliosorum quorundam cum perniciosa ignorantia censuram formidaremus.

Illud tamen tantummodo melioribus ingeniis significatum esse volumus, quod multiplex est vis in propositorum principiorum luce et vegeto quodam sale. Rursum et in his quae ex huiusmodi principiis leviter atque sobrius et quasi non pro eorum latitudine concludere et inferre videmur, utpote qui ab ampliori quam par sit universali ad particulare descendimus, regula dialectica obsistente, quae a proximo genere, non autem a remoto atque primo, particularem scientiam, definitionemque ex propria differen­tia praecipit assumere.

Sed bene intelligenti pauca. Reliquum est ut ad ea quae in proposito signorum atque imaginum specificandarum adducere necessarium est, quae non ad omnes modo potentiae cognoscitivae operationes pertinere, et non mo­dicum emolumenti adferre videbuntur, verum et ad alias quas non nominamus operationes nihilominus, quod applicatione, intentione conceptioneque perfacili solertius ingenium assequetur.

CAPVT SEXTVM.

De distinctione imaginum et signorum.

Imagines atque signa alia sunt sensibilium, alia intelligibilium; quaedam substantiarum, quaedam accidentium, quaedam magnitudinis, quaedam virtutis, quaedam numeri, actionis, passionis, potentiae, actus, cognitionis, appetitus, habitudinis seu relationis, dantis, accipientis, habentis loci, temporis, oppositionis, contrarietatis, intentionis dictionisque, et eorum quae ad isthaec reducuntur. Adde principiorum, mediorum, instrumentorum, differentiarum, concordantiae, comparationum secundum maius, minus, aequale, superius, inferius, consors.

Imagines rursum, ut signa, aliae sunt in rebus, aliae in intentione, aliae in voce, aliae in graphica delineatione; aliae inquam (ut ad duo haec capita reducam) rerum, aliae verborum seu vocum articulatarum.

CAPVT SEPTIMVM.

De imaginibus rerum.

Rerum non modo imagines, sed formas, virtutes, ipsam denique substantiam eo quo participabiles communicabilesque sunt modo consequimur ex his quae in nobis praeexistunt. Sic ex notis ignota comparamus, secundum argumentationem et discursum. Ex praehabitis et praeconceptis ea quibus caremus et quae appetimus assequimur. Sic nemo colligit, nisi qui seminaverit, et nihil habenti nihil dabitur. Ex comparatis ergo imaginibus seu praeapparatis tum alias imagines, tum ea quorum sunt imagines atque simulacra persequimur, compositione, ut certis definitis paucisque elementis innumerabilia coalescunt elementata, transmutatione, sicut iuxta aliam viam ex igne vel aqua vel aere penes duarum differentiarum gradus corporum species in actum producuntur omnium, sicut transfiguratione ex eadem cera quascunque possumus educere figuras, sicut item separatione ex eodem chaos rerum innumerabilium species emigrant, sicut compositione quatuor ex contrariis varie graduatis omnia constituuntur. Principia igitur quaedam praeesse oportet atque semina, unde infinita imaginum seu imaginandorum copia proficiscatur.

CAPVT OCTAVVM.

De modis quibus variae fiunt figurationes et indicationes.

Figuramus ergo aliquid et describimus ad externum oculum seu ad internum:

I. Ex eo quod singulare est in eo et propriam facit differentiam, sicut serpentem ex spirali tractu seu lineae ductu, Arietem ex suo modo incurvis cornibus, Geminos ex duabus comparibus lineis adnexis, Leonem ex celebri cauda, Cancrum ex chelis; uti caelestium signorum characteres ab Aegyptiis primum ordinatos habent astrologi.

II. Ex ratione gestus, sicut amorem duabus figuris vel characteribus vel lineis se invicem complectentibus, odium ab invicem aversis, disiunctis et divulsis, quae et similia excantatores et malefici et in eodem genere medici solent observare, et non modicum ad rerum efficaciam faciunt, sicut simplicia quaedam purgativa, si sursum evulsis ramis seu frondibus capiantur, virtutem expellendi per superiora concipiunt, si vero contra, per inferiora, ut sumus experti.

III. A simplici instituto ad intentionem significandam profundamus tum visibilium tum invisibilium specierum, ad quod genus stemmata, insignia et certa hominum vel numimum sigilla referuntur, quae non ex ratione quadam vel etymologia vel natura, sed ex simplici demanant institutionis decreto.

IV. Ex constituto, quod aliud ab instituto intelligimus, nempe ex eo quod rem, negocium vel historiam quandam consequitur; sicut per olivam significamus pacem, non quia vis vel significatio pacis in oliva sit per se, sed ab eo quod in mentem revocamus apologum, quo Atheniensibus Neptunus ad usum belli equum e terra tridente percussa dono dederit, quibus Minerva tellure hasta propria per­cussa olivam communicavit, quae in pacis archetypum, saltem ex eo quod contra signum belli distinguebatur, devoluta est.

V. Ex similitudine fortunae seu vitae; unde prophetae ex iudicio, non ex furore, per ordinem unius imperii vel sacerdotii vel reipublicae, quae aliis seclis floruit, alterius consimiliter constitutae reipublicae vel imperii fortunam quasi propriis ordinibus examinant et maiori ex parte divinant. Sed in istis interdum fortuna unius plurium fortunarum imagines comprehendit, sicut Romana fortuna Babyloniorum et Persarum et Graecorum regnorum non solum com­prehendit conditionem, sed excellit; rerum item publicarum et summorum sacerdotum moderamina atque pompas longo antecellit intervallo. In omnibus vero imago generalissima et propriissima est constitutio humanae vitae, quia omnia habent debile exordium, adolentiam, consistentiam, declinationem et interitum. Sed horum quaedam sic sunt comparata, ut simul nata vel in ipsa adolentia moriantur et dissipentur, quaedam aetatis omnis spacia compleant, quaedam in quarundam specierum similitudinem brevibus annorum spaciis omnes aetatis compleant partes, quaedam vero longioribus, sicut et canes citius senescunt quam equi, equi quam homines, homines quam cervi.

VI. Ex analogia analogatum, sicut ex motu rerum inferiorum tanquam ex effectibus rerum superiorum et invisibilium, et ex motu rerum superiorum tanquam ex causis rerum inferiorum motum significatum accipimus; e substantiis inquam sensibilibus intelligibiles.

VII. Ex concretis abstractum, sicut ex quali qualitatem, ut ex albo albedinem; et e contra ex abstracto concretum, sicut ex albedine album concipimus.

VIII. Ex relativo correlativum, sicut ex domino adiecto servum esse comprehendimus, vel ex servo existente dominum. Cuius relationis seu comparationis virtute parvo lapillo gigantem possumus appingere, quando homo ad unius muscae magnitudinem pluribus hominibus ad multarum formicarum molem assistentibus associatur.

IX. Ab eisdem effectibus vel similibus similium causarum vel earundem rationem habemus.

X. Ab antecedentibus, sicut a nubibus ab austro consurgentibus et a gallinis in pulvere se obvertentibus pluviam praesagimus.

XI. A concomitantibus, sicut a flamma ignem accensum.

XII. A consequentibus, sicut a terra madefacta pluviam.

XIII. Ab adiacentibus, sicut acum, calamum et mu­scam in sutore, scriptore et cadavere sensum melius commoventibus, et sagittam in sagittario intuemur.

XIV. A composito sensibili divisum non sensibile, sicut ab animali animam.

XV. A diviso perspicuo compositum non perspicuum, sicut ex melle ex ista, aceto ab illa parte, oxymellis speciem comparamus.

XVI. A coniunctis adiunctum, sicut aegrum ex lecto in quo accumbet, infirmum ex medico adsistente cognoscimus.

XVII. Ex tempore contemporaneum, sicut ex uva et fructibus autumnum. ex porcicidio hyemem seu men­sem. Item:

XVIII. Ex instrumento artificem, sicut astrologum ex astrolabio in manu vel sphaera, rusticum ex ligone, aratro.

XIX. Ex insigni insignitum, sicut ex clavi Ianum, ex falce Saturnum, ex ense Martem.

XX. Ex peculiari actione agentem vel passione patientem, quemadmodum raptatum curribus cadaver post currum unius ducis in Hectoris memoriam nos adducit, et implicitam nodum ense recidens in Alexandri, qui Gordiani involucrum ita expedivit.

XXI. Ex locato locum, sicut ex Romano Romam, ex Italo Italiam; et contra ex loco locatum, sicut ex arca thesaurum, ex dolio vinum, per se non consistentem.

XXII. Ex actione item sensibili insensibilem effectum, sicut ex adultero cum adultera adulterium, ex occidente hominem homicidium.

XXIII. Ex parte totum, sieut ex rota currum, ex quatuor vel quinque hominibus simul, populum.

XXIV. Ex toto partem, sicut ex caeco oculorum infirmitatem.

XXV. Ex proportionali comproportionale, veluti ex figulo lutum contractante et rotam invertente divinum arbitrium et praedestinationem, et gubernationem rerum sub uno principe per patremfamilias notum.

XXVI. Per subiectum rei vel proprietatem rei susceptivum rem ipsam proprietatemve assequimur, sicut ex homine quem cognovimus iustum iuste iudicantem occursum habemus eius sententiae: iustus iudicabit populum, ex homine simplici nihil formidante et securo eius sententiae occursum habemus quae est: qui ambulat simpliciter ambulat confidenter.

XXVII. Ex potente dicere, sententiam, sicut ex eo qui solet propinare quaeremus occursum eius sententiae: qui sitit veniat ad me et bibat.

XXVIII. Ex denominante denominatum et e con­tra, sicut ex viro forti fortitudinem, ex muliere musica musicam scientiam.

XXIX. Item ex hieroglyphico suum denotatum, qualibus exemplis liber integer est inscriptus, ut ex lancibus iustitiam, ex vulpe astutiam, ex asinino capite ignorantiam.

XXX. Ex effectu causam et ex causa effectum, ut ex re ingeniose facta ingenium et ex architectore architectum, et e converso.

XXXI. Item ex allusione quadam illud ad quod fit allusio, sicut ex vetula inter duas adolescentulas atque pulchras eclipsin et telluris positionem inter solem et lunam.

XXXII. Ex contrario contrarium, quemadmodum ironice ex stulti mernoria et inepti vel vilis, quem pro occasione volumus esse sapientem, solertem et magnanimum, in memoriam oppositorum vel contemplationem admovemur, sicut et natura ex contrariis melius exuscitat contraria et per antiperistasin frequentius operatur.

Aliae sunt rationes, quibus res quaedam per res alias figurantur et significantur, quae sane rationes ad ista tanquam capita prima vel ad horum quasdam contractiore numero reducuntur. Quarum formas vel sigillatim vel complexe concipientibus, id est vel sub virtute unius vel plurium vel duorum modorum, innumerabiles accidet invenire imaginum et similitudinum differentias.

CAPVT IX.

Aliae quaedam effigiandi et imagines deducendi rationes continentur in iis quae exaratio Chaldaea habet in Mnemosynes nostrae templo.

Arcanas, Aegypte, notas divumque hominumque
Colloquio celebres quondam sacrata tulisti,
Queis duce natura sancte meliusque notari
Sensa valent, vario quam sensu atque ordine nostrûm.
Hisce antiqua manent signis mysteria prompta
Ut numeris natura suis sese explicat, hisce
Coram oculosque hominum venere oracula divûm.
Ergo ubi stat propria res significanda figura,
Pro curru currus, proque igne admittitur ignis;
At cum per sese non visile plasma notatur,
Accedat melior sensus, solertia maior.
II. Dissimilem nunc rem simili pro voce notabis
Sensibilis rei; nam vitis vitam, equus aequum
In mentem revocat. III. Diversa integraque parte
Duntaxat prima. Integrum ex iis conligere unum
Praecipiunt, veluti si notus Presbyter est Dans,
Significat praedans, Asinus quo que tradet Asilum.
Aser adest Asiae capite adsimilatus habendae,
Ab simili cauda. IV. Nunc totum parte notatur
Marmoreum mihi nempe caput Capitolia monstrat.
V. Accola dat patriam, quia cum dedit angelus Anglum,
Mox patriam visus totam notat ipse Britannus.
Membrorum gestus habitusque, toga atque cucullus
Designat Turcam, Hebraeum, monachumque Arabemque.
Quod quo que consequitur proprium dat et adpropriatum;
Blasphemum abscissa quoniam vult lingua notari.
Praevia commonstrant interdum signa futurum,
Sensile ceu facinus damnandum, concomitante
Sensibili socium, saltum saltantis ob actum.
Sunt etiam certis data certa insignia rebus,
Ut clavi Ianum, Mavortemque ense legamus.
Dein proprium referet data circumstantia tempus.
Floribus Aprilis, Autumnus sordidus uvis,
Venit Hyenas nivibus, Aestas armatur aristis,
Donat habens habitum, Rex regnum, Dives opum vim,
Invidus invidiam, legem Legista. Genusque
In specie legitur, velut interdum ex bove brutum.
Porgit agens notum, quod non claret actio per se;
Invidus invidiam, stuprum actu clarus adulter.
¶ Olim Graecorum docuit solertia verbis
Adscribenda aptis rerum simulacra figuris,
Quo dein parta tenens non impediatur agendo;
Queis quosdam incaute minus adsentire Latinos
Vidimus, ut tota rerum ratione carebant.
Stantia mi circum variat data nomina simplex
Compositum faciet quidquid coneepta figura,
Personam, verbum, casum, numerumque genusque.

CAPVT X.

De imaginibus verborum seu vocum et dictionum.

Quod vero ad vocum et verborum imagines attinet, neminem latet ut veluti verba atque voces figuram obtinent nullam, ita nec etiam per se ac veluti propriis indicatoriis rerum sensibilium formis explicantur, quae proprie non in genere imaginum, sed notarum atque signorum continentur; nihilominus tamen et nominis illius rationem adducimus, quod scilicet hîc non dicuntur imagines ex ratione rerum significatarum, sed potius ex ipsarum significantium conditione. Neque etenim scripturae partes et dictiones ipsas similibus quibus in papyro delineamus signis commode per imaginaria media possumus explicare, nisi rerum sensibilium formas, quae imagines sunt earum quae in natura vel per artem consistunt et oculis obiiciuntur, vivaciores assumamus; ideoque imagines non ad ea quae in proposito significant, sed ad ea ex quibus significant collatae nuncupantur. Utut enim sit, perpetuo tales oportet praeconceptas et destinatas esse species, quales ita horum possunt esse signa, ut et illorum simpliciter vel com­posite susceptorum simulacra consistant.

Quidam ad scripturae complementum commenti sunt organa quaedam atque instrumenta, vel naturalium inter­dum quasdam rerum species, quae ad characterum figuram propius accedere videbantur, uti sphaera characterem O, scala vel circino A, columna I, inter duas furcas suspenso M, vel in tripode significabant, et certis relationibus et constitutionibus syllabam unam vel alteram hac ratione aliis adiectis constituentes, dictionem secundum partem vel secundum totum meliori qua poterant sorte sibi delineabant.

Hisce addebantur post notam simplicis nominis casuum, generum et numerorum differentiae ex contactu vel motu vel notatione membrorum, ut ex capite rectum, ex ceteris membris obliquos casus, ut ex dextera dativum, ex genitalibus genitivum, ex ore vocativum, ex sinistra ablativum, ex foemina foemininum genus, ex geminatis agentibus vel instrumentis plurale; ex statu, innixione, genuflexione, sessione, ad hanc vel illam partem conversione, hoc vel illo animali adsistente, ex casu, fractione, succensione, turbatione, casus, modi et tempera et alia huiusce generis designabantur.

Mihi sic hanc artem prioribus annis accedit ad magis speciales differentias attrectare, non promptum rati opus ex antiquorum ea institutione, quae a similitudine capitis vel caudae, a nota unius nominis forma ad alterius nominis formam promovebantur. Similitudine enim capitis asinus ad asyli figurationem conducebat, generans ad Genesis, parturiens ad Paralipomenon; similitudine caudae templum ad contemplationis, similitudine corporis speculum ad speculationis; compositione partium diversaram caro, nix, fex conflabat dictionem carnifex, sicut cuidam granum, vitis, pirum significabat grande vituperium. Huc spectant alia, quae quia nobis minime usui sunt, praetermissa volumus esse, ut transumptione accepta, divisione, mutilatione, etymologia, interpretatione; quae licet utilia et plerisque sufficientissima inventa sunt, maiori tamen exercitatione ad promptum demum opus indigere videntur, quam quae ut a nobis proponantur digna existimentur.

Satius autem, plenius et ad multorum usum frugalius aliam quae in sequentibus habebitur inibimus rationem, cui similem et qua meliorem aliam adduci quandoque posse impossible iudicamus, quando ex paucioribus imaginibus confusior et minus distincta operatio, ex pluribus vero magis vanus labor et exercitatio, ex aliis minus accommodatis ad quodlibet ingenium atque sensum progrederentur; et in horum virtute plures (quas in libro De triginta sigillis explicavimus) artes effectualiter comprehendentur.

Sed priusquam ad imaginum catholicarum explicationem veniamus, de eorum ratione, quae illas formant, vivificant, continent et advehunt, aliqua proferamus.

CAPVT XI.

Conditiones, quibus imagines subiecto obiectoque melius adhaerent, in templo sic expressimus Mnemosynes.



Det serie segetem culto solertia campo,
Perlegat internus proprio quoque ut ordine sensus,
Aequata pulsent aciem mensura oculorum;
Nam nimium lato exporrectum corpore visum
Disperdit, porro captu contracta locorum
Tamquam ulnis complexa tuis sunt pervia votis.
Exiguus circum populus dat membra gigantis,
Ventilabrum ventum, clypeus muscam atque cadaver.
Ianitor haec varius vivacia reddit in ipso
Vestibulo, et species nullo robusta colore est
Abiicienda, tuo ne praesens esto labori,
Nec velut e longo ductu concepta sed haerens,
Ne tibi farrago specierum sede in eadem
Conglomerata nimis perplexaque concipiatur,
Quo misere a fine intenti frustreris avarus.

Humana intra omnes species est optima, nempe haec
Instrumenta capit quaecumque et ad omnia nata est,
Seu peragenda sient seu sint capienda, ferenda;
Nam non viventi praestant viventia multo, et
Simpliciter vivo omni vitae praeditus actu.
¶ Inde cave haud scribens ne quando scribere credas,
Interdum species vanescit iacta in inane,
Credita naturae tanquam credatur et arti.
Sint membris apposta loci aio membra locati,
Sit caput ad postem, tangat manus una columnam,
Sicque ensis circum rutilus quatiatur, ut istam
Utque illam in partem strepat istud, decidat illud.
¶ Adiectum tibi quod talem succurrit in usum
Lumine cuncta velut comprendito sollicitus, ne
Subiecta absolvas a campi margine quicquam.
¶ Non immota oculis eadem praesentia sunto,
At vero efficiant, turbent, patiantur eantque.
¶ Praedita consimili cautus fuge plura figura,
Sintque habitus, vultus, gestus varii variorum,
Quod si eadem prorsus venit adponenda figura,
Non iisdem currat numeris unoque colore;
Hanc variet structura loci, situatio iuncti,
Multiplici adsistens varium pro conditione.

CAPVT XII.

De luce imaginum vehiculo.

Est quidem lux iuxta profundius contemplantium sententiam primo substantia quaedam, quinimmo et ut primam rerum substantiam ipsam earum quae in natura sunt Moses introduxit, quando primogenitam appellavit, ubi creaturarum species distinguens (quae non de genere accidentium, sed substantiae capiuntur) non modo eam substantiam accepit, sed etiam primam a cuius esse caeterae substantiae species tanquam accidentia concipiuntur. Primo enim tum in volumine Mosis illo, tum et Mercurii Pymandro, post suppositam umbram ingentem illam atque privationis tenebras, dixit Deus: fiat lux.

Inde ex lucis atque tenebrarum, tanquam formae atque materiae, concursu variis pro gradibus atque mensuris consistentium in rerum compositione variarum usque adeo multarum specierum numerus, in quibus ubi plus lucis, ubi plus umbrae concipitur, processerunt. Isti quidem lux substan­tia quaedam per se invisibilis,per immensum diffusa, partibusque omnibus insita; quae commixtione tenebrarum atque associatione compositioneque certa in lucem sensibilem demigrat. Unde temere quidam non distinguunt inter lucem primogenitam atque solem, inter simplicem videlicet sub­stantiam atque compositam illam, inter opus inquam primae atque quartae diei.

Hac luce, quae substantia quaedam spiritualis est, et nullo lucente sole vel igne vel obiecto extrinsecus sensuum nostrorum potentiam informante donata est anima, non solum nostra, sed etiam universa per immensum se diffundens. Haec inquam est quae absentium species sensibus internis visibiliter ingerit, qua et somniantes videmus species atque figuras retum sensibilium accipimus, quae etiamsi, ut aiunt Peripatetici, sint formae in potentia sensus interioris reservatae, postquam a sensibus externis fuerint introductae, nihilo tamen minus nemo est qui negare valeat, visibilitatem illam atque praesentiam a seminibus quibusdam lucis non tantum acceptis, quantum innatis animalique spirited insitis, emanare et esse. Stante etiam quod sole recedente et extrinseco omni illuminatore radios secum et radiorum efficaciam asportat et ab horizonte veluti contrahit, nec talia in hemisphaerio relinquit vestigia, quae si essent, levius impressa remanerent et iuxta leviorem et fluxilem quandam conditioners, sicuti de caloris vestigiis experimur. Porro clarissime constat, animo a sensuum externorum actu feriante, si cut in somniis, ita rerum visibilium species obiectas inclarescere, ut cum somniet, omnino se interdum somniare non existimet, et veluti verius quam ab externa, a luce quadam informatur interna.

CAPVT XIII.

De subiecto imaginum.

Haec sane informatio et imaginum rerum visibilium impressio non ita fieri convincitur, ut et ea quae in aliis materiis (nempe in corporum superiiciebus) practicatur, ubi maiores corpus maius, minores vero minus patiuntur. In multa quippe tabula vel papyro imagines multas, in ampliore magnas depingimus et eharacteres inscribimus. Atqui hîc individua quaedam substantia est, quae eadem tum rerum multarum figuras atque characteres concipit, tum et magnarum. Quemadmodum pupillae centro sylvam rerum uno intuitu totam individuo concipimus, et suam cuiusque molem ex individuo specillo contrahimus atque indicamus, non minus animae potentia illa interior et quodammodo spiritualior, quae species istas recipit et componit, in spiritu phantastico consistens, individuum quiddam esse censenda est de genere lucis, ita ut eadem sit lux, illuminatum et actus rei sensibilis atque formae, dif­ferens ab externo visu, qui per alienam lucem informatur, quia simul ipsa lux est atque videns, proportionaliter at­que solis lumen a lumine lunae distinguitur; haec enim tanquam ab extrinseco, ille tanquam a proprio visibilis est. Tandem differt oculi visus a visu interni spiritus, quem­admodum speculum videns a speculo non vidente, sed tantum repraesentante speculum se ipso illuminatum et informatum, quodque simul lux est et speculum, et in quo obiectum sensibile cum subiecto sensibili sunt unum.

Hic est mundus quidam et sinus quodammodo inexplebilis formarum et specierum, qui non solum species re­rum externe conceptarum continet secundum earundem magnitudinem atque numerum, sed etiam virtute imaginationis magnitudini magnitudinem, ntimero numerum apponit. Rursumque sicut ex paucis elementis natura innumerabiles species componuntur et coalescunt, ita et opere istius intrinseci efficientis non solum specierum naturalium formae in isto amplissimo sinu reservantur, verum quoque ad innumerabilium imaginum multiplicationem improportionabiliter concipiendarum multiplicari poterunt, sicut ubi ex homine et cervo, homine et equo et ave, centauros alatos, alata animalia rationalia confingimus, et consimili mixtione ex innumerabilibus infinita possumus educere, amplius quam ex numeratis elementis multarum linguarum dictiones combinatione et varia coordinatione componuntur.

CAPVT XIV.

De effectore imaginum.

Ex hisce manifestum est potentiam istam imaginum esse effectricem, vel qua anima imaginum est effectrix. Ad cuius rei propositum Synesii Platonici sententiam in me­dium afferamus, qui de potestate phantasiae spiritusque phantastici ita disserit: in vigilia doctor est homo, somniantem vero Deus ipse sui participem facit, quod assumimus ad vitae phantasticae asservandam dignitatem. Si enim ipsum Deum per se inspicere donum beatum est, nimirum per phantasiam percipere antiquioris propriaeque inspectionis est munus; haec enim sensus est sensuum, quoniam phantasticus ipse spiritus sensorium est communissimum primumque animae corpus, et hoc quidem latet agitque intus, praecipuum animalis habet et velut arcem (circa enim universam ipsum capitis fabricam natura construxit), auditus autem et visus non sunt sensus, sed sensus instrumenta communi administrantia sensui, et quasi quidam animalis ianitores et ostiarii forinsecus occurrentia sensibilia (quibus pulsantur externa sensoria) domino indicantes. Intimus interea sensus in cunctis suis partibus est integer; toto namque spiritu audit, toto videt, unde aliis alia distribuit, et quasi a centro ad amplitudinem circumferentiae innumeras uno eiaculans lineas inde tanquam ex communi radice exeuntes, et in quod tanquam radicem reducuntur. Hoc appellat primum animae vehiculum, medium inter temporalia et aeterna, quo plurimum vivimus, spiritus scilicet phantasticus; unum individuum omnia quae sensus sunt facit et recipit.

CAPVT XV.

De horreo specierum et ianuis illius.

Eas iste quas colligit, amplectitur et componit species ita digerit, ut quasi ex eisdem excogitabilia quaedam educat vel abstrahat, et in horreum retentivae facultatis (nisi et ipse retentiva sit faciiltas) introducat, immittat et inserat et confirmet. Cuius horrei claves, ianitores seu ianuae sunt affectuum genera, quae ab irascibili et concupiscentibili, amore et odio, timore et spe, laetitia et tristitia et admirationis speciebus definiuntur, de quibus latius in libro De umbris idearum explicavimus. Unde patet ratio qua quaedam vel pluries meditata vel ante oculos cognitionis obiecta ab huiusmodi horrei seu Mnemosynes sacratae triclinii incolatu procul arcentur, quaedam vero aperta quasi ianua declivi atque prono itinera vel nolentia dilabuntur et excipmntur.

CAPVT XVI.

De firmatoribus imaginum.

Quemadmodum formae naturales non sine materia consistunt neque sine aliquo subiecto describuntur (omnis enim in compositionem veniens materiam atque magnitudinem exquirit), rursumque compositum omne est in loco, sensus igitur sive externi sive interni facilitate figuras minime sine certo subiecto vero vel imaginario, et composita tum realia tum phantasiata non nisi certis in locis atque receptaculis inspiciuntur, quorum conditiones, quoad substantiam, magnitudinem, qualitatem, figuram, lucem, situm, relationem, ordinem quo capiuntur, intervalla quibus discemuntur, numeros quibus distribuuntur, adiecta quibus vegetiora fiunt, animae quibus vivificantur, in aliis huitis generis pertractationibus tum ab aliis tum copiosius a nobis insinuatum est. Nunc illud tantum expressius urgebimus, quod ex analogia quadam a regulis, quibus efficacius sensus externus visus ad visibilia externa dirigitur, ad eas quibus sensus internus, nempe phantastica illa facultas ad phantasiabiles species eadem uti ferme cognitione contendit; pro quo ex perspectivis huiusmodi inferius aphorismos alios quidem ex conditione visus, alios ex conditione visibilis, alios ex conditione medii seu spacii, alios ex conditione radii resarcimus.

CAPVT XVII.

Aphorismi ex conditione visus, visibilis, medii et loci.

Visus cum alius sit simplex, alius compositus, alius rectus, alius obliquus, in imaginationis seu phantasiae actu tanto securior est visio, quanto simplicior similitudinis apprehendendae fit intuitio. Laborat enim quodammodo spiritus atque sensus internus, et confusione quadam obnoxius facile efficitur, ubi reflexa duplicique specie rem visibilem deprehendit. Visus item rectus visum obliquum, nempe visivus radius ad visibile perpendiculariter iactus visibili radio ad visibile non perpendiculariter iacto maxime et manifestissime praestat.

Item simplex visus prima eius similitudine uniuscuiusque veritatem rei deprehendit, a qua species visibilis ad oculum recto tramite contendit. Item rectus visus obliquo fortior est, unde in actu phantasiandi specierum tum loci, tum receptaculi imaginum, tum ipsius imaginis operae pretium est tamquam a directe et diametraliter opposito intuitionem factam experiri; ut etiam visibile obiectum non oblique, sed directe a potentia cognoscitrice deprehendatur, et visibilis species quasi suo facilique itinere pergat et visualis radii virtute contrahatur.

Rursum quemadmodum in externa visione inter vi­sum atque visibile medium quoddam intermediare necesse est spacium, quia sensibile supra sensum positum quemcunque non sentitur, nimis etiam remotum longo extenuatur et extinguitur intervallo; ita et phantasiabilis spe­cies a phantasiae oculo neque longius seposita neque nimis cominus admota intelligatur; necesse enim est visi­bile visui attiguum immediatumque non esse.

Obiecta quae visum movent, tum internum, tum etiam externum, tum sigillatim, tum magis una concurrentia ex his plura vel omnia, sunt lux omnium visibilium primo, quae tum per se visibilis est, tum per quam alia visibilia sunt; subinde colores, qui propria sunt visus obiecta; post haec magnitudo seu multitudo, figura et motus, quae sensibilia sunt communia, et quorum est rerum similitidines vegetantiores efficere. Magis enim apprehenduntur hae species, et de suis sedibus coram prospectu sensus tum interni tum externi vivacius enitescunt, si figura, magnitudine et motu exagitationeque quadam afficiantur.

Quod ad medium attinet, notant perspectivi ut ipsum dissimile occurrens obliquos radios visuales effringat, quo­rum perpendicularem inveniunt esse fortissimum, caeteros vero quanto perpendiculari viciniores, tanto fortiores.

Quod ad locum attinet, species convexi radios iniectos diffluentes, species concavi confluentes, species plani media quadam ratione se habentes iniectas species reddit, quemadmodum in omnibus percipiendi rationibus facile est perspicuum, et experimur imagines in angulis incavisque susceptaculis melius immitti et retineri. Aliae sunt perspectivorum regulae, ex quibus suo modo licet canones ad praesens propositum multiplicare, sed istae sunt quae sufficiunt et tantum hoc requirunt, ut pro modulo analogiae, quae est a sensu externo ad internum, proposito applicentur. Et haec de prima parte istius contemplationis adduxisse sufficiat.




SECVNDA SECTIO.

De locis, ordine, chaos, coordinations, compositione, complemento et distinction e specierum.

CAPVT I.

Quemadmodum in superioribus est ostensum, imagines atque species, de quibus praesens est intentio atque speculatio, in materia omnino consistunt et comperiuntur, quam informent. Quodque geminis ex hisce principiis est conflatum, neque intelligi neque imaginari potest sine loco. Iccirco sicut in ordine rerum constituendarum (sive principium illae habeant sive non) prius spacium quoddam atque receptaculum esse oportet, hinc in quo recipiantur, capiantur, subindeque quidam uniuscuiusque terminus, limes atque finis, quo alia ab aliis secernantur divisisque regionibus consistant, moxque etiam figurarum differentia, qua vultus varietate natura triumphet atque gaudeat efficiens omnia quasi a centro materiae figuras explicans, tum quasi in superficie illius figurata colorans; in hac universali consideratione definito certoque incedentibus ordine prius de locis specierum commeminisse oportebit.

CAPVT II.

De locis specierum.

Quemadmodum praedicamentum ubi in subalterna, specialissima et individua aliorum praedicamentorum more distinguitur, ita in proposito ab ordine quodam veluti naturae designantis et artis inventa et inquisita explicantis progredientes, prius cognoscimus unum quoddam immensum et interminatum obiectum, tum spacium atque receptaculum, tum corpus in eo receptaculo atque spacio, tum specierum ex tali materia coalescentium multitudinem. Proinde in infinite ex innumerabilibus unum finitae nostrae sensitivae potentiae obiectum spacium agnoscimus caelum, quod vulgus vertigine diurni motus et visibilium stellarum specie terminatum apprehendit, et relinquimus illi caelorum distinctiones illas atque numeros et eorundem in varias sphaeras singulorum distributionem, elementalis item regionis scalam atque terminos, et globi istius ex terra et aqua tanquam duobus elementis in magna compositions praedominantibus taliter effigurati universales partes. Descendimus ad peculiaria communiaque loca, in quibus operatio sensus externi pedisequa sensus interni cooperationem adiuvat; et ad id distinctio nobis triginta communium locorum succurrat oportet, quominus eorum defectu vel eorum multiplicatione turbemur, tamquam paucioribus veluti cruribus claudicantes, vel pluribus quam par sit adiectis occupati.

CAPVT III.

Forma atrii.

Atrium ergo quadrangulare efformatum intelligatur, cuius centrum est tellus et ocuius; quatuor angulorum unus sit orientis, oppositus est occidentis; et duorum reliquorum diametraliter oppositorum alter anguli septentrionis, alter meridiei titulum suscipiat. In spaciis 4 intermediis, nempe laterum seu costarum in medio, intelligatur ibi oriens, ibi occidens, ibi septentrio, ibi meridies.

Itaque 8 tibi distincti termini atque loca primo constituuntur, quorum singuli duo sibi collateralia consciscant, dextrum videlicet et sinistrum, dextrum videlicet orientis et sinistrum, dextrum occidentis et sinistrum, et ita reliquorum spaciorum; dextrum item anguli orientis et si­nistrum, dextrum anguli occidentis et sinistrum, et ita reliquorum angulorum, Forma atrii huiuscemodi est.

figure 1

CAPVT IV.

De numero et nomine atriorum.

Atria iuxta elementorum numerum 24 constituantur et si placet iuxta elementorum ordinem mutuo consequantur, si cut secundum elementorum numerum in proprias sedes tanquam proprias partes dividuntur. Atriorum nomina sunt:

1. ALTARE.
2. BASILICA.
3. CARCER.
4. DOMVS.
5. ECVLEVS.
6. FONS.
7. GLADIVS.
8. HOROSCOPVS.
9. IGNIS.
10. IVGVM.
11. LATERNA.
12. MENSA.
13. NIDVS.
14. OVILE.
15. PABVLVM.
16. QVADRIGA.
17. RETIA.
18. SPECVLVM.
19. THERMAE.
20. VECTABVLVM.
21. PORTA.
22. BIVIVM PYTHAGORAE.
23. XENIVM.
24. ZELOTYPIAE CLAVIS.

Tot tibi tanquam loca communia sedes constituantur quarum loca propria unico eodemque ordine denotatis differentiis inspiciantur disposita. Locorum nomina isto tibi pacto ordinentur, ut si altaris substet atrium, habeatur in orientis angulo ubique altaris altare, in occidentis angulo altaris eculeus, in meridiei angulo altaris icon, in septentrionis angulo altaris ovile. Similiter ex te ipso laterum quattuor et collateralium sedium nomina poteris accipere, quae ad locorum substantivorum denominationem spectant. Ita ut sufficiat semel in uno seorsim posito atrio substantivorum tibi locorum ordinem atque nomina descripsisse, quod subinde ad adiectiva loca, quae alia in aliis intelligantur oportet, subsequenti ratione, numero et distributione providendum.

CAPVT V.

Locorum divisio, quorum communia quintuplicem relationem suscipiunt a ditu orientali, occident., merid., septent. et medio.

Heic per loca communia intelligimus unam locorum particularium coordinationem, sicut exempli gratia templum unum vel templi aream unam, claustrum unum basilicae unius vel magni triclinii conceptaculum, quod in praedictos angulos et spacia angulorum et spaciorum differentias poteris distinctum intelligere. Per loca vero particularia substantiva intelligimus ipsum angulum, ipsam anguli dextram vel sinistram, ipsum spacii lateralis me­dium vel quodcunque sigillatim aliorum. Quae partes, articuli seu membra quaedam communis loci perhibentur, per adiectivum locum animatum vel inanimatum quiddam intelligimus, quod per aliud diversis pro occasionibus diversimode se se liabeat, moveatur atque moveat, quatenus imaginem seu formam vivificet et vegetantem efficiat. Nunc superest ut centris angulisque (pro quibusque atriis) adiectiva liuiuscemodi loca destinemus.

CAPVT VI.

Loca adiectiva atrii altaris quinque formis variabis ex quintuplici adsistentis situatione.

In atrio altaris ad angulum orientis est aqua diffluens, ad dexteram aratrum, ad sinistram catena. Ad angulum occidentis est arbor, ad dextram aries, ad sinistram epulae. Ad angulum meridiei est equus, ad dextram anchora, ad sinistram currus. Ad angulum septemtrionis est carcer, ad dextram gigas, ad sinistram haedus. Ad orientem est lavacrum, ad dextram filius, ad sinistram amphora. Ad occidentem fornax, ad dexteram furca, ad sinistram ignis consumens. Ad meridiem est fumus, ad dexteram fruges, ad sinistram stabulum. Ad septemtrionem est scrinium, ad dextram scapha, ad sinistram solium.

FORMA ATRII
ET NOMINA LOCORVM PARTICVLARIVM.

ANGVLVS
ORIENTIS
ORIENSANGVLVS
MERIDIEI
SEPTENTRIOATRII
IMAGO
MERIDIES
ANGVLVS
SEPTEN.
OCCIDENSANGVL.
OCCIDENTIS


ATRIVM ALTARIS.

Aqua

Aratrum

Catena
Lavacrum

Thorax

Ampho.
Palma

Anchora

Currus
Scrinium

Scapha

Solium
ALTARE Stabulum

Fruges

Fumus
Carcer

Cadus

Sella
Fornax

Ensis

Ignis
Arbos

Globus

Epulae


II. ATRIVM ALTARIS.

Piscina

Reliquiae

Lustrum
Thermae

Sella

Thesauri
Desertum

Figmentum

Delitiae
Dirae fig.

Utres

Sarculum
BASILI Cornu

Insigne

Pelvis
Infernus

Draconis f.

Iugum
Cameli f.

Pharetra

Arcus
Laterna

Larva

Feretrum


III. ATRIVM CARCERIS.

Laqueus

Manicae

Cippus
Psittaci f.

Psalterium

Securis
Pons

Nubes

Maniplus
Fimum

Nives

Pellis Ur.
CARCER Armilla

Quadrans

Circinus
Manes

Sporta

Ventilabrum
Sordes

Ranae

Vetulae f.
Senis f.

Spectri fi.

Coenum


IV. ATRIVM DOMVS.

Carbo

Cinis

Folles
Clavis

Icon

Fidicula
Canis

Canistrum

Idolum
Crines

Ululae f.

Cypress.
DOMVS Ensis

Calcar

Canis f.
Horologium

Lacuna

Clavus
Hamus

Felis

Delubrum
Felis f.

Fictile

Lanx


V. ATRIVM EQVVLEL.

Pugio

Pilum

Spinae
Muscae

Linteum

Lancea
Fascia

Virga

Ulceratum
Furca

Retia

Sagena
EQVVL. Lex Sc.

Liber

Lapis
Butyrum

Quadra

Lora
Sertum

Securis

Clava
Tragula

Thyrsus

Urtica


VI. ATRIVM FONTIS.

Cervi f.

Cornu

Falx
Plaustrum

Petra

Crux
Gypsum

Aqua

Palma
Foenum

Cucurb.

Cati fig.
FONS Lardum

Lampas

Obex
Viscus

Urceus

Remus
Mola

Mar. Ca.

Lectica
Buccina

Hydria

Fex vini


VII. ATRIVM GLADII.

Saccus

Scopa

Uterus
Trirem.

Trulla

Urna
Papyrus

Lances

Malleus
Limus

Nexus

Plumbum
GLADI. Ostrea

Mitra

Lecythus
Linteum

Onus

Pyra
Titulus

Sanguis

Porta
Vitis

Putatorium

Caesum


VIII. ATRIVM HOROSCOP.

Rota

Rastrum

Tenaculae
Sedes

Daemon

Speculum
Montis f.

Numen

Radius
Tumul.

Ventus

Utris
HOROS. Luna

Laguncul.

Plaustrum
Circulus

Frenum

Ensis
Puteus

Pala

Pulvis
Sylvae f.

Sulphur

Magnes


IX. ATRIVM IGNIS.

Icon

Pecten

Lora
Mysteri.

Foemin. f.

Partus f.
Poculum

Mixtura

Pulvinar
Mortis f.

Cella

Acervus
IGNIS Palea

Iunci

Lana
Forma

Moneta

Lebes
Rivus

Silex

Pila
Praeceps

Fossa

Sigillum


X. ATRIVM IVGI.

Scaturiens

Pullaster

Offa
Gnomo

Acervus

Annulus
Via

Imber

Foramen
Eclipsis

Anser

Calix
IVGVM Frument.

Gurges

Tumulus
Dolium

Cathedra

Ramus
Scyp. for.

Fomes

Festi fig.
Candelabrum

Capistrum

Lyra


XI. ATRIVM LATERNAE.

Plumae

Suspensum

Sartago
Nymph. f.

Discus

Feretrum
Vitrum

Lamina

Bractea
Scabellum

Pisces

Laurus
LATER. Hedera

Fax

Tuba
Seps

Squallens

Erinacei f.
Carina

Nidus

Haruspi.
Fulcrum

Volatile

Craticula


XII. ATRIVM.

Olus

statua

Saxum
Phanum

Venatio

Virgo
Stramen

Avena

Fabae
Cera

Orbis

Sera
MENSA Vellus

Viscera

Sarcina
Votum

Ursus

Mellis fa.
Saburra

Sacrileg.

Terebra
Olla

Furnus

caepae


XIII. ATRIVM.

Siligo

Torrens

Testa
Vagina

Verber

Symbolum
Mortarium

Malleus

Leporis f.
Spumans

Stola

Strophium
NIDVS Praesepe

Tiara

Lucus
Luna

Pampinus

Clavus
Stamen

Pumex

Oculus
Ostium

Nuces

Incus


XIV. ATRIVM. OVILE.

Pastorale

Mitra

Cucullus
Chorus

Trutina

Vepres
Ferula

Iaculum

Scopus
Latebra

Harpago

Baculus
OVILE Pix

Omen

Mantica
Flamen

Viscera

Galli signi.
Toxicum

Storea

Vinacea
Lupus

Fovea

Balista


XV. ATRIVM. PABVLVM.

Hara

Glandes

Arbuti
Pingued.

Palus fer.

Mactra
Exuviae

Cochlear

Truncus
Tugurium

Stella

Sacrum
PABVLV. Trabs

Tridens

Stannum
Triangulus

Spongia

Precium
Poma

Turtur

Seges
Vannus

Tympanum

Tripus


XVI. ATRIVM. QVADRIGA.

Pecuniae

Archetyp.

Rubiginos.
Salix

Puellae f.

Rapa
Matrix

Scopa

Velamen
Supplici.

Tumulant

Spolia
QVADR. Papaver

Lyrae f.

Scaenae f.
Purpura

Stratum

Cadaver eq.
Pabulum

Flos

Malva
Simia

Phiala

Magicum


XVII. ATRIVM. RETIA.

Palmes

Plumbum

Ventilabrum
Mancip.

Parma

Patina
Pes ligneus

Pelta

Pergula
Foetus

Pignus

Pila
RETIA Scalprum

Harpe

Viola
Lux

Simulacrum

Glomer
Laqueus

Ripae f.

Propago
Caput aure.

Rota flantis

Radius tex.


XVIII. ATRIVM. SPECVL.

Serpens

Seges

Pipio
Smarag.

Venefici.

Volumen
Stemma

Panarium

Leonis cap.
Galea

Vomis

Iugum
SPECVL. Columna

Clypeus

Gluten
Orcus

Orbita

Cyathus
Spira

Cribrum

Fiscella
Manus

Caput por.

Pagina


XIX. ATRIVM. THERMAE.

Concha

Linteum

Syndon
Fumus

Folles

Vultur
Penates

Obsonium

Pyra
Nidus

Gramina

Serpens
THERMAE Templi f.

Trames

Navicula
Pyramis

Furca

Rota figu.
Pala

Cinis

Sulphur
Pharmaca

Unguenta

Prunae


XX. ATRIVM. VECTABVL.

Spolia

Cista

Canistrum
Torcular

Utres

Doliolum
Cartallus

Brenta

Panarium
Turbo

Trochus

Nervia
VECTAB. Noctua

Lilium

Loculi
Tapetia

Clitella

Funis
Margarit.

Sudarium

Pedica
Fiscina

Cadus

Corbis


XXI. ATRIVM PORTAE.

Oraculum

Hortulus

Testa
Stimulus

Cardo

Vectis
Scoria

Pupa

Distillator
Aries

Vectis

Trabs
PORTA Clavis

Sera

Catena
Scutum

Scrobs

Scirpus
Titulus

Insignia

Larva
Ova

Rubrica

Stillans


XXII. ATRIVM. BIVIV. PYT.

Scala

Plumae

Conus
Mensa

Simulacr.

Tripus
Lichen

Mensula

Fistula
Materia

Calculi

Hastile
BIVIVM
PYTHA.
Folles

Spirator

Ampulla
Cornix

Canalis

Ciconia
Cubile

Crux

Basis
Anas

Catapulta

Cortina


XXIII. ATRIVM. XENIVM.

Catinum

Cavea

Crater
Nuces

Castan.

Mell.
Machaera

Cochlea

Situla
Laurus

Malum au.

Ficus
XENIVM Flores

Lapis

Truncus
Cacabus

Craticula

Tenacula
Assis

Sceptrum

Veru
Caementum

Lapilli

Dumus


XXIV. ATRIVM ZEL. CLAV.

Mandibula

Flagellum

Merces
Lucerna

Zona

Sigillum
Cataracta

Bipennis

Caminus
Galerus

Asser

Ascia
ZELOTYPIAE
CL.
Castrum

Fusile

Arundo
Fossa

Perpendicu.

Patibulum
Formido

Framea

Vimina
Columbae f.

Flabrum

Fluxus


CAPVT VII.

De possibili adiectione pro trigenarii complemento.

Sit figura loci ut eius membra ad aequalitatem et conformitatem eorum; quae ulterius iuxta nostram viam apponuntur (qui in universis numerum trigenarium observamus), sufficere possint; ut in proposito atrio ab angulo utroque ad utrumque oppositum duplici coniecta diametro quatuor in intervallorum medio, quae a centro et angulo quadruplici aequaliter distent, sedes et adiecta intelligantur, in centro vero duobus adiectis dexteram sedem atque sinistram tribue.

figure 2

Reliquae, ut sunt in praecedentis atrii designatione et ordine, intelligantur.

¶ Heic etiam teneas ut quaedam interdum repetita nomina non earundem ngurarum seu imaginum momenta reportent. Tenendum etiam ut numerus vigenarius et sexdenarius biformata imagine sufficiens esse possit nihilominus; atqui nobis sic atrium implevisse pro innumeris aliis placuit emolumentis. Tenendum ut imagines imaginibus ad confusionem evitandam concatenentur.

CAPVT VIII.

De ordine specierum.

Ubi loca communia tibi definita fuerint atque particularia cum substantiva tum adiectiva receptacula, vel eodem vel alio ordine formarum efficientum series constituatur. Harum aliae sunt adiacentes, adcinentes, aliae vero concinentes. Adcinentibus quidem 12 sufficiunt cubilia, concinentibus vero triginta requiruntur atria.

CAPVT IX.

Duodecim adcinentium cubilia.

Adcinentium cubilia, ubi videlicet sonans consonantem praecedit, sunt ista: 1. Bacchantis, 2. Custodis, 3. Dolatoris, 4. Fabri, 5. Lusoris, 6. Musici, 7. Nautae, 8. Pastoris, 9. Regis, 10. Servi, 11. Tyranni, 12. Vestiarii. Quorum forma haec est quibusdam quadrangularis, quibusdam vero pro necessitate diangularis.


Abstinentia
Obstaculum

Absolutio
Oblivio


BACCHANS
DOLATOR
Additio
Idolatria

Adolescentia
Idea






Accusatio
Egestas

Acceptio
Aegritudo


CVSTOS
Icon
Occasio

Heic
Occupatio




Afflictio
Effusio

Affectio
Efficientia


FABER
Officium
  

Offerentia
  






Alienum
Electio

Altitudo
Elementum


LVSOR
Ultio
Illecebrae
Olfactio

Illusio
  




Ambitio
Emendatio

Amplexatio
Emissio


MVSICVS
Humilis
Imaginatio
Omen

Imbecillitas
Omnipotentia






Angustia
Inanitas

Antipathia
Intentio


NAVTA
Unitas
Enuntiatio
Onus

Enumeratio
Honor




Apparatus
Ipse

Appetitus
Iphis


PASTOR
VESTIARIVS
Auditus
Eucrasia

Audacia
Eufortun.






Arcanum
Error

Argumentum
Eruditio


REX
Urgens
Ira
Ornatus

Irritum
Ordo




Ascensio
Esuritio

Aspectus
Esse


SERVVS
Usus
Iste
Ostensio

Historia
Osculum






Attentio
Ethica

Attinentia
Aeternitas


TYRANNVS
Utilitas
Iteratio

Otium
Ita



CAPVT X.

Triginta concinentium cubilia.

Concinentium atria (ubi videlicet sonantem consonans antecedit) hoc ordine constituuntur, ut medium atrii suam retineat speciem, a qua atrii denominatio et deiinitio fiat. Quatuor anguli sonantia quatuor referant elementa: 1. orientis, 2. occidentis, 3. meridiei, 4. septemtrionis; medium vero quintum. Proinde tum circa medium, tum circa angulos triangulare spacium designetur, ubi angulus a centro remotior dicatur supernus, angulorum duorum proximiorum alter dexter, alter vero sinister habeatur. Quorum triangulorum alter includens, alter aequidistans inclusus intelligatur, ut tum sedes tum imagines duplicatae habeantur.

CATALOGVS CVBILIVM.

B. BL (seu PL). BR.
C. CL (vel GL). CR. CH.
D.
F (vel PH). FL. FR.
G. GN. GR.
H.
I.
L.
   
M.
N.
P. PR.
Q.
R.
S. SC. SP. ST.
T. TR vel DR.
V.
   

Ibi B significat Bonitatem, BL Blasphemiam et Placitum, BR Brabium, C Caussam, CL Claritatem, OB, Creationem, CH Charitatem, D Dubium, F Fallaciam, FL Flagitium, FR Fraudem, G Gaudium, GL Gloriam, GN Gnaritatem, GR Gratiam, H Humilitatem, I Iocum, L Libertatem, M Militiam, N Nobilitatem, P Potestatem, PR Prudentiam, Q Quietem, R Rigorem, S Salutem, SC Scientiam, SP Spectrum, ST Studium, T Timorem, TR Tranquillitatem, V Vitam.

CVBILIVM MINORVM FIGVRA,

ubi [in] A est triangulus telluris, B est triang. orientis, I est triang. meridiei, O occidentis, V septemtrionis.

Cubilium minorum figura Ad hanc formam particularia cubilia efformantur quadrata quatuor in angulis et quintum in centro duplicatum triangulum complectentibus, ubi singulorum medium consonantem cum sonante quintuplici designat. Ex angulis vero tribus interioribus et tribus exterioribus eas, quae frequentius posteriores atque tertiae post mediantem sonantem adiiciuntur, assignant. Reliquae vero huiuscemodi non indigent apparatu, quandoquidem vel harum gemina acceptione (si eadem videlicet forma uno vel alio modo se habeat, sedens videlicet aut stans) duorum elementorum unius accipimus vel alius generis rei adiectione; ut si heic vel ibi, nine vel inde, oornupetam vel mordentem vel calcitrantem bestiam aspiciamus, aut aliud huiusmodi.

CAPVT XI.

Imagines in cubilium minorum centro conspicuae.

Ad non modo huiusce generis, sed ad multiplicem usum atque contemplationem triginta constitutae sunt et definitae imagines, ut in centro quod est

I. In atrio vel cubili Bonitatis sit sacerdos indutus lineis, ad altare thuribulo suffumigans.

II. In atrio Blasphemiae (ad Placiti atrium) centro sacerdos rubris indumentis victimae sanguine conspergens altare.

III. In atrio Brabii meta et super illam torques et clamis alba fimbria inaurata.

IV. In atrio Caussae puer complectens puellam nigram et formosam.

V. In atrio Claritatis (ad Gloriae atrium) matrona dextra aquam, sinistra speculum.

VI. In atrio Creationis agricola seminans.

VII. In atrio Charitatis fons circum undique irriguus.

VIII. In atrio Dubii iuvenis biceps, furcam in manu tenens, nunc ad dextram nunc ad laevam cespitans.

IX. In atrio Fallaciae pontifex mitram offerens, ante quem, qui propius accesserat praecipitatur.

X. In atrio Flagitii senex excidens ab asino.

XI. In atrio Fraudis vetula altera manu harpaginem, altera favum mellis gestans.

XII. In atrio Graudii puella viridi veste induta aureis quasi stellis inspersa, de canistro florum variorum species spargens.

XIII. In atrio Gloriae vir sedens coronatus in solio et senex poplite flexo dextera sceptrum illius attingens.

XIV. In atrio Grnaritatis senex crinitus multaque barba e mento pendente conspictius libro clauso edisserit.

XV. In atrio Gratiae puellae tres pulcherrimae corollis ornatae choream iunctis manibus ducunt.

XVI. In atrio Humilitatis puer cum canicula colludens.

XVII. In atrio loci clyronomus adolescens saltat.

XVIII. In atrio Libertatis virago nudato capite iugum tenet sub pedibus, et scyphum argenteum in dextera, draconem in sinistra.

XIX. In atrio Militiae armatus portat vexillum sinistra, gladium dextra.

XX. In atrio Nobilitatis vir supra scuto innixus ad laevam, apertam galeam dextra sublatam gestans.

XXI. In atrio Potestatis rex sceptrum dextra, librum sinistra habens.

XXII. In atrio Placiti adolescens viridi vestimento ad dextram habens virginem, ad sinistram puellum nudos.

XXIII. In atrio Prudentiae senex speculo coram obiecto ea quae a tergo contemplatur.

XXIV. In atrio Quietis sedet senior eburneo in strato, cubito caput sustentans.

XXV. In atrio Rigoris vir librum habens apertum sinistra, facem dextera, quem antecedit niger securim ge­stans.

XXVI. In atrio Salutis puer aquam portans et puella ignem.

XXVII. In atrio Scientiae pyramis in cacumine fa­cem ardentem sustinens, quae per vices nunc flante vento succenditur, nunc extinguitur.

XXVIII. In atrio Spectri similis homini faciem habens leonis et cervicem, cornutus, tridentem habens in manu, ignitis oculis circumspectans.

XXIX. In atrio Studii adolescens dextera alatus ad superiora contendens, sinistra vero alligato saxo quasi deprimendus impeditus.

XXX. In atrio Timoris foemina pallens, macilenta, discurrit, titubat, tremit et in praesentem caveam se recondit.

XXXI. In atrio Tranquillitatis halcyonum nidus, circa quem species maris inspicua est.

XXXII. In atrio Vitae arbor pomis onusta pampinum sustentans, et puer ascendens.

CAPVT XII.

Explicatio imaginum sensibilium, primo aliarum actione adcinentium.

Praeter supradictarum imaginum loca habes rursum:

¶ Primo in centro abstrahentem seu absolventem, ad orientem ebrium, ad occiden. ibim, ad merid. obstaculum, ad septemtr. ubiquitatis signum.

¶ Secundo in alio atrio in centro accusatorem, ad orien­tem ecclesiastem, ad occid. Icari simulacrum, ad merid. occisorem, ad septemtr. urcearium.

¶ III. In centro adversantem, ad orient, edacem, ad occid. idolatram, a mer. odientis simulacrum, ad septem. udum.

¶ IV. In centro afflictum, ad orient, efficientem, ad Occident, vacuum, ad merid. officiosum.

¶ V. In centro altorem seu alligatorem vel altitudinis simulacrum, in orient, elevantem seu elabentem seu eleemosynarium, in occid. illuminatorem, in merid. ollarium seu olfacientem, ad septem. ultorem seu ultorem seu ulti­matum.

¶ VI. In centro amplexantem seu amplitudinis simulacrum, ad orient, eminentiae seu emittentis, ad occid. implentis, ad merid. ominantis seu omittentis, ad septemtr. humiliantis.

¶ VII. In centro annunciatoris, ad orientem enumerantis, ad occid. inserentis, ad merid. onerantis, ad septem. unientis vel ungentis.

¶ VIII. In centro apponentis simulacrum, ad orient, episcopi, ad occid. hypocrisis simulacrum, in merid. opponentis, sept, vacat.

¶ IX. In centro armigeri, ad orient, errantis simulacrum seu erigentis, ad Occident, irati seu irridentis, ad merid. ordinantis seu ornantis, ad septemtr. urgentis.

¶ X. In centro ascendentis seu aspergentis, ad orient, esurientis, ad occid. isagogici, ad meridiem osculantis seu ostendentis, ad septem. usucapientis.

¶ XI. In centro attollentem seu athletam, in orient. ethici simulacrum, ad occid. itinerantis, ad merid. otiosi, ad septemtr. utilitatem afferentis.

¶ XII. In centro auferentem seu avertentem, ad orien­tem evaginantem seu eviscerantem, ad occid. eiicientem, merid. et septemtr. vacant.

¶ XIII. In centro axiomatis simulacrum, ad orient. explicans, ad occid. Ixionis simulacrum, merid. et septem. vacant.

CAPVT XIII.

Secundo aliarum concineutium.



In primo item cubilium minorum, ubi Bonitatis est simulacrum pro sensibilibus, rursum in centri triangulo intellige baptizantem vel baiulantem cum sex angularibus suo ordine cooperatoribus, iuxta sex baiulorum signa diversimode se habentibus, ad orientem benedicentem vel bellatorem, quem circum in angulis triangulorum sex benedictionis formae vel circumstantiae sensibiles, vel in organis vel in efficientibus vel in utrisque; ad occid. bibentem vel bibliopolam cum diversis actionibus et sui generis utensilibus; ad merid. boarium seu pastorem bubulcumve eadem ratione; ad occid. buccinatorem. Simili modo cen­trum retinente primo et angulos suo reliquis sequentibus ordine ceterorum cubilium partes informentur. Nobis sufficiat catalogum operatorum, quorum senas singula in sua arte vel officio concipitint operationes, et si lubet (ad meliorem et uberiorem usum) operarios etiam.

BaptizansBellatorBibliopolaBoariusBuccinator
CauponaCerdoCirculatorColonusCustos
DanistaDelirusDigladiat.DomitorDux
FamulatorFestivusFigulusPossorFur
GaudensGeometraGyransGoGulosus
HauriensHerbariusHistrioHospesHumiliator
IaculatorIeiunansIncantansIocansIustitians
LaceransLectorLictorLocatorLuxuriosus
MaculansMedicusMilesMotorMusicus
NautaNeotensNidificansNodansNutrix
PastorPercutiensPictorPonderansPuerpera
Quadrat.QuaesitorQuiescensQuodlibe.Quamulat.
RaptorRectorRigatorRotatorRusticus
SaltatorSepultorSigillatorSonansSuperbiens
TangensTemperansTinctorTonsorTurbator
VacuansVenatorVitrariusVoluptuar.Vulnerat.
*****
Blactearius* Ble ut Pie* Bh ut Ph* Blo ut Plo* Blu ut Plu
* Bra ut Pra* Bre ut Pre* Bro ut Pro* Brutum
ClavigerClericusClitellariusClostrariusCludens
CrapuloCremansCribransCrocitansCrucians
FlagellansFlectensFligensFloransFluctuans
FrangensFrenansFricansFrondes spar.Fructuarius
Gladiat.* Gle ut Cle* Gli ut Cli* Glomer* Glu ut Clu
GrassatorGregarius* Gri ut Cri* <Gro> ut Cro* Gru ut Cru
PlacansPlectensPlicansPlostrariusPluens
PracticansPrecansPrivansPropolaPrudens
ScalpensScenicusScindensScortatorScutifer
StatuariusStercorariusStillatorStomachat.Studiosus
StrangulansStrenuusStrigillansStrophiarius Struens
TrapezitaTrepidansTrituransTropliosariusTrutinans.

Recipiunt singuli horum sex differentias, quae in geminis triangulis figurae cubilium minorum sunt requisitae.

CAMPVS REGIS.

Uncinum
Conus
Flamma
Suggestus
Equus
Statua
Divinitas
Regnum
Imperium
Dux
Comes
Legatio
Solium
Sedes
Tribunal
Scamnum
Pulvinar
Tapetum
Dapes
Coniugium
Concubitus
Ganym.
Parasitus
Morio
Lex
Sigillum
Sceptrum
Gladius
Tuba
Virga
Scriptura
Camera
Vexillum
Poculum
Stemma
Cubiculum
Cortina
Storea
Tiara
Corona
Laurea
Mitra
Vices
Loca
Satrapa
Consul
Consilium
Secretum
Synclon
Clavus
Balteus
Plumae
Cornua
Tridens


CAMPVS SACERDOTIS.

Hostia
Liber
Pentaculus
Mitra
Gemmae
Relliquiae
Protoplastes
Patriarcha
Episcopus
Praesul
Abbas
Archiman.
Lustralis aq.
Aspersorium
Thurib.
Acerra
Arula
Statua
Exorcista
Carbonarius
Accensor
Excubitor
Calendar.
Lector
Acolythus
Conversus
Laicus
Crucifer
Thus f.
Lux
Concionat.
Presbiter
Sacrificus
Aedituus
Sacrista.
Cantor
Baptist.
Nola
Palla
Amictus
Pluvial.
Calix
Prior
Ministrator
Anachoreta
Vicarius
Curator
Rector
Casula
Stola
Manipulus
Patena
Cereus
Mappa


CAMPVS STYGIS.

Arteticus
Paralysis
Ictericus
Apoplexia
Epilepsis
Incubus
Fames
Sitis
Aestus
Frigus
Sudor
Tremor
Haemorrois
Tabes
Cardialgia
Nausea
Lienteria
Stranguria
Ralles
Furor
Melancholia
Frenesis
Mania
Delirium
Dolor
Afflictio
Cruciatus
Vexatio
Pressura
Angustia
Fervor
Amentia
Phytho
Bacchatio
Daemoniac.
Syncopa
Calculus
Hydrops
Alopecia
Bubo
Lepra
Scabies
Pauperies
Timor
Tristitia
Suspicio
Invidia
Taedium
Obtalmia
Surdus
Odontalgia
Angina
Tussis
Asthma


CAMPVS ELEMENTI.

Ambra ca.
Terebinthus
Muscus
Amomus
Myrrha
Nardus
Aqua
Nix
Fons
Rivus
Scaturigo
Nebula
Zythum
Mel
Saccarum
Vinum
Acetum
Cardamom.
Aer
Spiritus
Flatus
Ventus
Turbo
Tempestas
Sol
Radius
Halos
Cometes
Luna
Iris
Ignis
Furnus
Tonitru
Flamma
Fulgur
Fulgetrum
Oleum
Butyrum
Lac
Elixir
Sublimacum
Manna
Pruina
Ros
Stilla
Pluvia
Grando
Glacies
Styrax
Mastix
Ladanum
Balsamum
Galbanum
Costus


CAMPVS PLYTI.

Marmor
Silex
Cos
Porphyrites
Alabastrum
Ebor fossile
Aurum
Argentum
Aes
Chalybs
Plumbum
Stannum
Smaragdus
Adamas
Carbunculus
Margarita
Cochlea
Ebur
Hydrargyrum
Minium
Sulphur
Bitumen
Calx
Tartarus
Scobs
Gypsus
Pumex
Scrupus
Glarea
Atramentum
Cerussa
Alumen
Sal
Halonitrum
Atramentum
Scobs
Gummi
Ebur
Vitrio.
Pix
Thus
Cinnabar
Chrysocoll.
Mercurius
Stibium
Cinnabaris
Magnes
Scoria arg.
Porphyrites
Corallium
Crystallus
Onyx
Gagates
Succinum


CAMPVS ZOROASTRI.


Solis gemma
Sagdam
Selenites
Siderites
Syrtium
Telicardios
Apistos
Baroptenus
Brontia
Chelonia
Cinaedia
Chlorites
Alectorius
Batrachutas
Anachitis
Calais
Chelidonia
Topazi
Meroctes
Nebrides
Ombria
Orites
Paneres
Paeantis
Synochites
Saurites
Leucopetalos
Ophicardelon
Opalus
Telirrhizos
Heliotropium
Hephaestites
Hammon. cor.
Hyaenia
Liparis
Mithrax
Galaicos
Haematites
Hieracites
Nasamonites
Medea
Medea
Polythrix
Dracontias
Epimetris
Galactites
Gasidanes
Glossopetra
Gorgonia
Tecolithos
Veneris crines
Zoronitios
Zmilaces
Eupetalos
Epimelas


CAMPVS IVNON. ET DIAN.


Aper
Ursus
Leo
Panthera
Sphinx
Hyaena
Pavo
Aquila
Phoenix
Picus Mart.
Grus
Alcyon
Bos
Asinus
Equus
Mulus
Porcus
Vitulus
Accipiter
Bubo
Gallina
Ciconia
Columba
Cornix
Milvus
Corvus
Gryphus
Mergus
Perdix
Struthio
Coturnix
Glottis
Otis
Hirundo
Anas
Anser
Cervus
Caprea
Hinnulus
Hircus
Canis
Dama
Psittacus
Vultur
Sanqualis
Accipiter
Gallus
Olor
Elephas
Camelus
Rhinoceros
Bubalus
Onager
Monocornus


CAMPVS LARIS.

Fossa
Plantator
Putatio
Vindemia
Saltus
Hortus
Architector
Aurator
Capsarius
Carpentum
Plastes
Fusor
Olea
Lupulus
Pampinus
Punica mal.
Hesperia mal.
Ulmus
Panis
Farctum
Piscis
Caro
Caseus
Fructus
Vinum
Zythum
Farina
Mel
Legumen
Molitor
Auriga
Foenum
Lana
Domitor
Emulctor
Abactor
Bubulcus
Caprarius
Ovis
Equa
Agaso
Sus
Figulus
Ferrum
Caementarius
Stannum
Vitrarius
Tornio
Arator
Sator
Messor
Tritura
Horreum
Stramen


ATRIVM NEPTVNI.

Ianuarius
Februus
Martius
Aprilis
Maius
Iunius
Nauta
Clavus
Specula
Celeusma
Vicar.
Pausar.
Nympha
Nereis
Belides
Halcyones
Deucalion
Arion
Sentina
Aqua
Biscoctum
Lora
Catenae
Arma
Scylla
Charybdis
Sirenes
Syrtes
Orion
Hyades
Urinator
Chorda
Velum
Pix
Stuppa
Antenna
Tethis
Oceanus
Triton
Proteus
Ino
Melicert.
Symphonia
Prora
Remus
Lentrum
Helciarius
Limenarcha
Iulius
Augustus
September
October
November
December


ATRIVM MERCVRII.

Iurisconsultus
Actor
Procurator
Satelles
Emissarius
Erro
Ardelio
Aleator
Monetarius
Manticular.
Scurra
Parasitus
Merciarius
Mercator
Ciganus
Usurarius
Olla fortunae
Poenitentiar.
Sortilegus
Magus
Miraculista
Grammatic.
Logodaedal.
Virellus
Dialecticus
Astrologus
Geometra
Arithmetic.
Orator
Poeta
Marsus
Circulator
Balatro
Mimus
Histrio
Divinator
Propheta
Enthusiastes
Somniator
Chimicus
Imaguncula
Aversificat.
Vitilitigator
Aleator
Luctator
Saltator
Praestigiator
Funambulus
Medicus
Herbarius
Tonsor
Pharmaeop.
Fur
Delator


CAMPVS MARTIS.

Funda
Pugio
Sica
Aries
Iaculum
Tribulus fer.
Miles
Carnifex
Chirurgus
Veterinar.
Lanista
Gladiator
Hasta
Ballista
Scloptis
Sphaera pl.
Ensis
Lancea
Lanio
Lorarius
Pyrius pul.
Latro
Raptor
Sicarius
Dux
Vigil
Explorator
Significator
Signifer
Excubitor
Incendiarius
Thorax
Lorica
Galea
Crista
Scutum
Lancea
Securis
Clava
Arcus
Pharetra
Balteus
Athleta
Pugil
Castrator
Muricida
Decoriator
Stigmatiz.
Tympanus
Tuba
Parma
Flagrum
Sceptrum
Harpe


CAMPVS LVNAE.

Quadratus
Longus
Torosus
Crassus
Capito
Calvus
Piscator
Balneator
Tinctor
Impressor
Fullo
Pistor
Simus
Labeo
Grutturosus
Gibbus
Erniosus
Luscus
Salix
Populus
Iunci
Lappa ma.
Acetosae
Cucumeri
Salsamentar.
Caupo
Fructuarius
Lana
Coriarius
Figulus
Pepones
Cerasa
Pyra
Mespilae
Corna
Sorba
Flavus
Debilis
Albus
Balbus
Nasea vox
Mulierosus
Lac
Butyrum
Caseus
Uvae
Pruna
Cucurbitae
Lippus
Fronto
Dento
Bucco
Ventriosus
Eunuchus


CAMPVS SATVRNI.

Carcer
Hara
Sepulcrum
Patibulum
Feretrum
Pullus color
Hircosus
Niger
Caecus
Canus
Macilentus
Luscus
Veneficus
Necromantus
Saga
Itidaeus
Vespillo
Mendicus
Ibis
Bubo
Strix
Cupressus
Asphodilus
Napellus
Plumbum
Sulphur
Carbo
Cineres
Vitrum
Scobs
Coemeterium
Abecedarius
Verbo. arch.
Stabularius
Agaso
Mancipium
Monachus
Cerdo
Sarctor
Veteramenta.
Fumus
PixGibbus
Lentiginos.
Loripes
Scaurus
Incurvus
Villosus
Prophet. mal.
Subulcus
Purg. sterquil.
Mus
Felis
Bufo


CAMPVS VENERIVS.

Unguen
Pecten
Speculum
Zona
Armilla
Murenulae
Puella
Puellus
Meretrix
Lena
Leno
Pronuba
Chelys maior
Chelys minor
Pneumat. org.
Harpe
Lituus
Tibia
Pupa
Phonascus
Fistula
Lyra
Cithara
Testudo
Columbae
Passeres
Satyri
Cupidines
Flora
Adonis
Depilator
Defloccator
Color
Ambubaia
Pastillarius
Sericarius
Crotalus
Tympanist.
Squillae
Fistula utric.
Tintinnabula
Monochordium
Policrepus
Ciniflo
Tonsor
Pictor
Politor
Aromatarius
Tuberes
Fabae
Violae
Rosae
Myrtus
Amygdalus


CAMPVS CERERIS.

Panis
Pulmentum
Mensa
Olla
Cacabus
Tripus
Aratrum
Vomis
Stiva
Rastrum
Rastellum
Pala
Storea
Cribrum
Qualus
Batillus
Scopa
Ventilabrum
Phalanga
Harpago
Vectis
Flagrum
Spicae
Area
Ordeum
Triticum
Oryza
Farina
Panicum
Millium
Rota
Vectabulum
Essedum
Rheda
Iugum
Absis
Horreum
Messor
Partiarius
Decempedator
Opilio
Dulciarius
Ligo
Bidens
Furca
Falx
Falcula
Volvolus
Dactyli
Nuces
Corylus
Castanea
Glans
Pinea


CAPVT XIV.

De firmatione specierum per catenam.

Ut commode retineantur illae adiectivorum locorum species, concatenations virtute providendum. Postquam enim in atrii altaris medio ipsum est altare cum sibi adiectis, in angulo orientis est catena suspensum ex una partem aratrum, ex altera aquae vas, in angulo occidentis e terrestri globo surgit arbor, super qua suspensae sunt epulae, in angu. merid. anchor a super currum est habentem ad dextram palmam, in ang. sept, in carcere super sellam est cadus, ad orient, amphora lavatur thorax, ad occ. in fornace ensis igne temperatur, ad mer. in stabulo sunt fruges fumigantes, ad sep. in scaphae medio est scrinium, quod est fundamen solii; ita de reliquis intelligito faciundum.

¶ Proficue numerum adiectorum huiusmodi usque ad tibi constitutum terminum et facile poteris augere, ut si unum singulis adiicias terminis, atria haec nihilo minus tibi servire poterunt quam campi, quandoquidem duo atque triginta circa altare tibi redundabunt adiecta. Inde non solum primorum compositorum habeas imagines triginta circa unum, verum etiam (merito situs atque ordinis) aliarum praesentabilium rerum formis aptissima substernentur conceptacula.

CAPVT XV.

De conditionibus partiam in domibus, atriis et campis observandis.

Conditiones receptaculorum ex vulgatis et ab omnibus observatis in templo Mnemosynes ita explicavimus.

Istorum simulacra sinu sensata facultas
Interno comprensa tenet, quae visus ab ipsis
Abstraxit rebus clare constante figura.
¶ Complexu numquam vasto sunt apta locatis
Exiguis, neque parva nimis maiora receptant.
Vanescit dispersa ampla de sede figura,
Corporeque est modico fugiens examina visus.
Sint quae hominem capiant, qui stricto brachia ferro
Exagitans nihilum per latum tangat et altum.
¶ Spernito inaccessum sapiens, manibusque remotum
Pergentis circum; non te sublimia tecti
Accipiant, coram neque posta cacumina turris,
Stansque fenestra procul, longe fumansque caminus.
¶ Sylvosum ac varia obductum caligine multis
Consistens numeris, ubi concurrentia se se
Aspectu implicitant vario, contemne; quis atrum
Exarat campum atque super vult scribere scriptum?
¶ Consimili loca caeca modo fuge; nam velut ipsa
Ancipiti faciunt externi lumina sensus
Torqueri specie, multo id mage posse putato
Heic ubi pressa manent tenui vestigia ab umbra.
¶ Lumine nec nimio ad solem conversa valebunt,
Nempe velut vasto species absorpta profundo
Vanescet, multus ceu laedit lumina fulgor.


¶ Ordine continuo quaeque ex iis adsituentur,
Quorum pro officio est aliis series data rebus,
Regula certa aliis quae sunt ac norma futura,
Ipsa hac praecipue et primum sint praedita luce.
¶ Haud tibi multiplices facie spectanda in eadem,
Ast sint perpetue vario pollentia vultu,
Quem rebus nullo tribuit natura labore.
¶ Conditione tibi dein tali praedita sunto, ut
Disposta in formae adventum sint se insinuanti,
Haud alitor quam albus paries, cera atque tabella. ¶ Mox caveas ne sint nimium disposta propinque;
Nam male scripturam poteris distinguere, si sint
Mutuo contactu propriam celantia formam
Membra suis numeris mala pervia conspicienti.
¶ Nec tamquam longe prospectans eminus ad rem
Obtundas visum, nimio et re cominus acta
Dispergas, quia non iniecta est pyramis ulla
Sensibile obiectum nectens aciemque videntis.
¶ Haud quoque concessa est insana licentia, qua nunc
Hoc in proposito placeat locus iste vel ille,
Inque alio temnas; quoniam proficiscitur inde
Quod fidas magis iis, minus illis: nempe ad amussim
Non fuerunt similem conlecta. Facitque opus istud,
Ut quaeras species ubi nullas ante locaras.
¶ Te, qui multa cupis rerum meminisse, decebit
Horum non paucis armarier, absque labore
Adsuitur chartae charta, aptisque aedibus aedes.
¶ Mobilibus queisdam adiectis animata dabuntur,
Quandoquidem praesto species erit accipienda
Adiecti casu, quoniam adventantibus ipsum
Tractatur variis varie, ut latitantia prodant.
¶ Det primo adiectum officio numeri rationem,
Et sint continuo, non inter munere iacto.
¶ Quin etiam vario pro tempore sint regiones
Selectae variae, peregrinis pro speciebus
Qua modico retinere cupis pro tempore et usu.
Ergo ne abiectam referant speciem ore recenti,
Post triduum repetant rebus nudata repulsis.
¶ Purior ergo prius prompta esto figura locorum,
Quam relegenda tuo committas semina campo.
¶ Ipsaque seu confles, seu post conflata relustrans
Discede a dextris, ad partes perge sinistras,
Ut plures scribunt naturali ordine gentes
Atque legunt, omnes facili convertimur actu,
Sator, arator, eques, pugil, ictor, messor, equester.

In iis in quam requiruntur certa perspicuitas, color, ordo, varietas, distantia, magnitudo, selectio, numerus, distinctio, compositio, puritas, seclusio, retentio, relustratio, familiaritas, accessibilitas, tractabilitas, figuratio, prospectus, proportionalitas, vivificatio; et ex supradictis situatio maxime incava et angularis, unde minus adposita diffluere effluereve possint.

CAPVT XVI.

De compositione specierum, seu imaginum configuratione.

Species praenumeratae et praeordinatae simplices sunt, ac nobis elementorum munus atque rationem exhibent; mox rerum et imaginum ex eisdem compositio multiplici serie ad multiplicem usum perficitur attentata.

Fit autem primo in uno ordine consistent, aut secundo per diversos ordines vagando eiusdem generis, aut tertio de suis locis adcommodatiores formarum partes ca­piendo. Res ipsa melius usu quam aliis praeceptionibus insinuanda proponitur.

Primum compositionis exemplum.

Quod ad primum (in uno videlicet ordine consistenti), ARTEM conficimus turn ex partibus altaris, quando ex orientis anguli dextra et dextra anguli septemtrionis, et dextra orientis ex oriente et sinistra occidentis aqua de carcere diffluente alluitur in lavacro thorax, qui igne consumente coalescit; tum ex partibus carceris, ubi erit illaqueatus manus psalterium ad dexteram, ad sinistram psittacum rostro vetulae oculum effodientem habens; tum ex partibus coronae, quando ad piscinam ex inferno et in in­ferno ad thermas thesaurum portans exibit camelus. Simile indicium in caeteris.

Secundum compositionis exemplum.

Quod ad secundum, nempe per diversos eiusdem generis ordines vagando, ut ab altari ad basilicam vel fontem vel speculum, vel a quocunque horum et aliorum ad alios adque hos in compositionem assumendos procedendo, ubi aut sonans consonantem praecedit, ut in altari, equuleo, icone, ovili, et tunc imagines pro sua conditione absoluta sunt expressae; aut sonantem consona praecedit, et tunc vel hanc simpliciter, ut ubi geminis figura consistit elementis, et sic aut tantum imago atrii sufficiet, cum quintuplici ad regiones caeli differentias vel situs iuxta statum, sessionem, apodiationem, inclinationem et prostrationem, aut per alligationem ad ea quae medium seu centrum circumstant referetur, ufc ubi atrii domus centro aderit ovile vel altare vel aliud huiusmodi adiiciendum; vel utrumque recipit, nempe tum differentiam propriam ex varia eius elementi quod est in centro situatione, tum consimilis eius quod in circumferentia est adiectione, ubi scilicet post unam sonantem altera sonans adiicitur cum consonante, vel duae consonantes, vel altera tantum sonans. Hoc est dictu vel consonans media assumit sonantem extremam, vel sonantem cum consona, vel liquescentem cum sonante et consonante. Horum quibusdam modis ex atrii conditione hactenus expressa est provisum. Ubi vero liquescens inter sonantem mediat et consonantem, canis, equus, serpens, mordens, calcitrans, intortus, rebus agentibus vel actionibus appositi propositum insinuabiint. Ubi autem post sonantem, quae est ad externas regiones, consona altera siibiicitur, htiiuscemodi mutationum seu alterationum signis provideto, quae 12 subiectis signis seu circumstantiis aperrantur:

Baiulatione________Casu_________Divisione
Fractione__________Gyratione_____Levatione
Morsu____________Nutatione_____Pulsione
Ruptione__________Suspensione___Turbatione.

In isto igitur ordine ARTEM ita perficiemus, ut ex atrio altaris et thermarum solium cum templo, vel in templo, in quo canis mordet Templarium assumamus.

CAPVT XVII.

Tertium compositionis exemplum.

Quod ad tertium, nempe per diversos diversorum generum ordines vagando, habes 12 accinentium cubicula in qui bus sonans consonantem antecedit, et 30 concinentium in quibus e contra partes compositionis ordinantur. Ibi ARTEM efficit ab explicatione imaginum sensibilium, imaginum aliarum concinentium et aliarum accinentium armiger temperans ex signo quod est in noni centro accinentium et concinentium temperantis et concinentis in temperantis angulo, cum adiectione eius, quod est in sinistro angulo, interioris trianguli.

Est et universalior ratio qua species et coordinantur et componuntur, ubi primam compositionem adiectivo, secundam agente, tertiam actione, quartam specie, quintam cooperante seu assistente, sextam assistentis actione, septimam actionis specie perficias, quorum membrorum duo vel tria vel omnia pro rei exigentia capiantur.

Pro his ex propositis faciliter certa atque definita seliges membra ex duplici combinationum ordine, quem carminibus in libro De umbris idearum et Cantus Cir­caei sub aenigmatis specie significavimus.

CAPVT XVIII.

De primo specierum complemento.

Ad specierum complementum, earum quae sedis spacia atque loci vicem obtinent, sufficit definitio seu determinatio, qua fini unius regionis vel atrii alterius regionis vel atrii principium annectatur, utpote annexum intelligatur vel imaginis adiectivae similitudine, vel indicatorio quodam ordine * in morem quo paginae pagina assuitur, vel intentiones alibi descriptae depictaeque certo indice istis heic depictis atque descriptis adiiciuntur. Sic Athenarum porta Thebarum portae adhaeret, Dianae templum templo Apollinis quam facile.

De secundo specierum complemento.

¶ Rursum loca locis assuuntur, quando atrium atrio suo ordine succedit, et ea quae sunt in atrio his quae in atrio consistunt, veluti certa serie sunt disposita, ut ab omnibus (officio actionis vel passionis vel cuiuscunque alterationis specie) ratio rei significandae et in aspectum provocandae exquiratur.

De tertio specierum complemento.

¶ Rursum et diversa locorum genera cum inveniantur, qualia in aliis tractationibus explicavimus, verbalia et simimathematica, artificialia et naturalia ad sensum apposita, in partibus unius generis partes alterius generis intelligimus.

De quarto specierum complemento.

¶ Quod vero ad ea quae locis applicantur, providendum est pro diversorum generum elementariis, ut si numerum non excedant elementa unius generis alterius generis elementa, et quaedam unius generis ab alterius generis quibusdam differant elementis, ut haec quae heic alia sunt, ibi vicariae sint, et illa heic.

De quinto specierum complemento.

¶ Demum postquam habes atrii centrum formatum cum suis angulis atque laterum differentiis per suos collaterales ad dexteram videlicet atque sinistram adsistentes, locus est concatenationi, ut universarum rerum imagines propriis in ordinibus liceat inspicere; omnes enim ad in atriis praepositis capita reducuntur, quorum subinde corpora et differentia sub iisdem capitibus membra differentibus conditionibus et adiectionibus aperiuntur. Concatenationis formam in libro De triginta sigillis aperuimus. Et percommodum videbitur, si in discursu unius fabulae vel historiae vel monstri vel aedificii, ubi distinctae fuerint actiones atque figurae elementorum notis insignitae et ordinatae, fortitudinem et stabilitatem concatenationis intentemus; ut sub Aeneae capite, multiplicia subsequentia diversi generis membra ex illius per ordinem gestis aperiantur. Sed hoc explicatione indiget, nempe veluti in sylvam media quadam se arbore diffundente.

1. Iuno ad Aeolum
2. Fluctuat in Ionio
3. Appellit Carthaginem
4. Excipitur a Didone
5. Venit in tempi. Iunon.
6. Ingreditur Regiam
7. Convivium
8. Expositio belli Troiae
AENEAS 9. Expositio peregrinat.
10. Amores Didonis
11. Fuga Aeneae
12. Mors Didonis
13. Appellit Siciliae
14. Navigat Cumas
15. Responsa Sibyllae
16. Excipitur ab Evand.
Sic et historiae constat imago, dum sub eodem, ab eo­dem, cum eodem et circa idem caput adiectionibus verborum et intentionum concatenatione aliae atque aliae imagines implicabuntur et explicabuntur, et signa combinationum primarum ex elementis ex regione atque situ concipientur.

CAPVT XIX.

Superest ut compositionis formam referamus. Tria singulae imaginum contineant atque definite referant: I. AGENTEM, II. INSTRVMENTVM (vel adiectum, vel circumstans), III. OPERATIONEM, ut ubi idem refert agens quod sua arma et actio.

   A
Baptizator
   D
Miles
   G
Faber
   K
Sutor
Ibi A B C
D E F
G H I
A H M
K H C
G E I
D H C
   B
Cum urceo
   E
Cum vexillo
   H
Ascia
   L
Forfice
Reddit
Reddit
Reddit
Red.
Red.
Red.
Reddit
   C
Lavat
   F
Saltat
   I
Purgat
   M
Scincit
Ba ba ba
Mi mi mi
Fa fa fa
Ba fa su
Su fa la
Fa mi pu
Mi fa la

CAPVT XX.

Vox Platonica de duplici sensu intellectus formatore et harmonia.

Ex auditu communiter atque visu specierum maxime distinctionem accipimus. Visibilia audibiliaque obiecta per sensus externum et imaginationis internum opus, passivas activasque impressiones, hinc ad divinae harmoniae similitudinem, hinc vero ad deorum pulcritudinis imaginem, velut in umbra speculoque quodam inspicienda, animum promovent et perducunt. Sensibus hisce duobus species exaucupamur eas, per quas alienatione furoreque afficimur, quo mediante non perperam ad intelligibilis mundi species concipiendas advolemus. Per aures intimior nobis sensus ad divinam musicam acriori quodam conatu atque virtute apprehendendam excitatur. Triplicem quippe veritatis efficaci lumine coacti ex rerum ordine musicam intelligimus, unam et primam in Dei mente, secundam in rerum ordine atque motu, tertiam in ea quam noster animus ex illis obiectis imbuit formatione, ex virtute eius qua antea (iuxta Pythagoricorum atque Platonicorum sensum) fruebatur harmoniae, cuius inquam, antequam corpbris clauderetur vinculis, com­pos erat. Hinc leves vulgaresque musici sonis vivarum instrumentaliumque vocum insistunt, graves firmiori iudicio intimaeque rationis affluxu celebriter divino quodam inspirantur afflatu ambrosiaeque caelestis mente pabulum infusum excipiunt. Istis rerum harmonia satius per oculos, illis vero leviori quadam sorte per aures ingeritur. Alibi dixi de cognatione quadam mira, quae est inter veros poetas, qui ad eandem speciem referuntur atque musici, veros pictores et veros philosophos; quandoquidem vera philosophia musica seu poesis et pictura est, vera pictura et est musica et philosophia, vera poesis seu musica est divina sophia quaedam et pictura.

¶ Alibi dictum est, tit pictor quidam imaginum scilicet infinitarum effirmator est phantastica potentia ex visis et auditis multipliciter combinando architectans. Phantasia vero, quae rationis moderamine regulator, facile cognosci potest; expressione quippe in sensus superficie perpetuo demonstrat ordinem et aptiorem membrorum cum membris connexionem. Sed et nos docuimus in explicatione Triginta sigillorum artem, quae de omnibus facit omnia; stante etiam quod solertiora ingenia sine artificio et inania verba ad sensus ordinatos norunt contorquere, ut accidit iis qui confusum verborum seminarium ex ore fanaticorum observatum cum successibus et falsis historiis ita adcommodant, ut illi quidem prophetae, isti vero prophetarum habeantur interpretes. Sic Cherinthus stupratam a se virginem promovit in Sibyllam; eam quippe ad tantam sic promovit audaciam, ut quidquid in buccam veniret non modo sine trepidatione, sed etiam cum emphatica quadam gravitate co­ram populo blateraret: TANTVM LOQVERE (inquit) ET PROPHETABIS, cuius ille mox resumptis verbis, rugata fronte velut attonitus et elato commotus supercilio: O magnum, inquiebat, oraculum, o admirandum divinae vocis mysterium. Subindeque versipellis idem archisycophanta universa ita ad res gestas et populi mores adcommodabat, ut nihil proprius quo mire inter reliquas sanguisugarum sectas populis pro sua parte irridendo diutius triumpharet. Et hoc figurandi genus artificiose sophisticum est, sed huiusmodi moneta in regno philosophiae non expenditur. At vero idem indisciplinata ingenia imaginibus sapientiae et vere divinorum oraculorum tribuent, ubi oculi noctuarum lucem solis nequeunt sustinere. Et nos quamvis non ita scribimus ut ab omnibus et per omnia intelligi velimus vel possimus etiam, nullus tamen est cui (si attenta fide et fideli aderit attentione) iuxta sufficientiam cuiuscunque in qua versatus est disciplinae plurimum iuvare et aliqua placere sorte non possimus.




IORDANI BRVNI NOLANI

  DE COMPOSITIONE IMAGINVM LIBER II,  

VBI DE PRINCIPVM IMAGINIBVS
ET PRIMVM DE IIS QVAE IOVIS.






CAPVT PRIMVM.

Apparet primo:

Super monte infans, circa montem fluvius, infanti adstant iuvenculae duae et lactens capra proxime.

II. ¶ Puer et puella in gremio Fortunae, cuius ille dexteram, haec sinistram mamillam apprehendit.

III. ¶ E regione Corybantum formae tympanis atque cymbalis strepentes circa cunas.

IV. ¶ Sequitur matrona anthropophago seni linteis involutum saxum porrigens, quod ille apprehensum devorat.

V. ¶ Vir scutum habens caprae pelle circumtectum, de qua stellantibus aureis guttis inspersa nubes exsurgunt, a quibus pluvia distillat.

VI. ¶ Iuvenis blandissimus lauro coronatus sinistra citharam, dextra exectos alicuius habens testes, circa mensam saltat.

VII. ¶ Tres monstrosi gigantes trecentis lacertosissimis brachiis natura muniti, centum et quinquaginta scuta et totidem gladios habentes, circa magnum regem (qui in solio sedens alios coronat) custodes apparent.

VIII. ¶ Viri species super nubis throno, e cuius dextera ingens coruscatio fit, deiaculato monte gigantem opprimentis.

IX. ¶ Ab australi plaga venit rex syndone caerulei coloris in morem saphiri perlucentis indutus, nudato ense superequitans cervum longe latissimeque ramosa et auro radiantia cornua quatientem, coram quo disparent leones humanas devorantes carnes. Inde viraginis prodeunte figura quercus ramum glandibus onustum habentis in dextera, coruscationes, subiti ignes circum et turbines et vehementia ventorum omnia territans, fragor, igneae aethrae. Atqui affabili mitissimoque vultu curia principem coronat.

X. ¶ Sequuntur familiares formae: aquila puerum unguibus implicatum rapiens,

XI. ¶ Puer nudus pocillans regi, qui sinistra ad genas, dextra ad poculum extenta curvatur,

XII. ¶ Vir barbatus cornua habens arietis, cui adstant formae Satyri, tauri, cygni, cuculi, qua specie apud Libyam colebatur Iuppiter.

CAPVT II.

Aliae imagines quae apparent in campo Iovis.

Prima quae Iunonis dicitur: in specie maris septem iuvenculae uni puellae adsistentes, illustrissima claritate venerandae.

II. ¶ Virgo cuculum (qui in sinum de tempestate eximia advolarat) contectum refovens.

III. ¶ Vir ad dormientis coniugis ubera infantem alienum admovere, circa quos vaccae species et quatuordecim nymphae.

Secunda quae fertur imago Hebes: puella de lactuca sylvestre enata, poculum habens in dextra coram rege in sceptro et diademate augusto.

Tertia regis et iudicis, cui immolaturo coram populus adstat, cui de mari taurus prodiit. Inde a seniore (quem puer alatus sequitur subiectum praetervolitaturus mare) claustra relinquuntur.

Quarta rex lances habens sinistra, dextra virgam, ante oculos tabulas.

Quinta in specie viri corpus flammeum virginem comprimens, cum coitu absoluto prodit rex, quo coram parente supplice de incava arbore exit innumerus exercitus.

Sexta arbor celsa proceritate sublimis, stellas alto attingens cacumine, pansisque circum undique ramis universo supervernat horizonte, semper frondosa virens, aeterne florida et odora, perpetuo foecunde fructifera, solido perenniter trunci robore felix, firmis innixa radicibus in secula vegetans.

CAPVT III.

Iovi adsistentia. Antecedentes.

Procedunt ante Iovem Causa, Principium, Initium, Adorsio, Occeptio, Via, Vestibulum, Limes, Aclitus, Ingressus, Coeptio, Inchoatio, Elementum, Fundamentum, Radix, Semen.

Circumstantes.

¶ Secundo circumstant ilium Paternitas, Dominatio, Dictatio, Imperium, Regnum, Principatus, Ducatus, Praesidentia, Gubernatio, Moderatio, Potestas, Habenae.

Corona primi ordinis.

¶ Tertio coronant illum Consilium, Veritas, Pietas, Fides, Integritas, Puritas, Rectitudo, Candor, Ingenuitas, Sinceritas. Et complexiones horum (sicut et sequentium) primae, quales sunt consulta Veritas, pium Consilium, fidelis Pietas, integra Puritas, princeps Fides, rectum Impe­rium, et plura. Complexiones item secundae, quales sunt vera candoris Sinceritas, fidelis consilii Veritas, paternae pietatis Fides, et aliae mille.

Corona secundi ordinis.

¶ Quarto corona secundi ordinis: amabilis Cultus, munifica Gratitudo, Gratia singularis, concors Tranquillitas, tuta Innocentia, beans Libertas, dulce Asylum, Anchora sacra, praesta Opituiatio, utilis Protectio, protegens Custodia, suffragans Patrocinium, favens Tutela. Cumque iis idonea Aptitudo, quadrans Convenientia, competens Adcommodatio, concinna Appositio, habilis Conformitas.

Adstantes.

¶ Quinto adstant illi Arbitrium, Discretio, Discessio, Expensio, Eventilatio, Decisio, Diremptio, Transactio, Definitio, Limitatio, Metatio, Sententia, Decretum, Statutum, Ratum, Sancitum, Sanctum. Et formata horum complexio cum iis quae coronant: vera Disoretio, pia Discussio, consulta Limitatio, complexio cum circumstantibus: moderata Sententia, potens Statutum, paterna Expensio.

Praetorium.

¶ Sexto in praetorio illic instrumenta et media. Amussis, Perpendiculum, Lances, Statera, Trutina, Libra, Cribrum, et alia quae ab atriis atque canipis exeunt accedentia. Ibidemque formae inculpabilis Gensurae, candidae Normae, emendatae Revisionis, Correctio, Castigatio, Plecctio, Ratio regens, Ius candidum, vigil Iustitia.

Currus dextera.

¶ Septimo cum curru ad dexteram: Vita praesidialis, incorrupta Innocentia, erecta Integritas, ingenua Puritas, honesta Probitas, illibata Sanctitas, generosa Humilitas, benigna Clementia, blanda Amoenitas, huniana Mansuetudo, facilis Comitas, lenis Placabilitas, affabilis Hilaritas, quieta Serenitas, exorabilis Lenitas, blanda Suavitas, mitis pectoris Compositio, placida Moderantia, tacita Sustinentia, patiens Tolerantia, invicta Tranquillitas, infracta animi Aequabilitas.

Currus sinistra.

¶ Octavo cum curru ad sinistram: turrita Superbia, ardua Celsitudo, intemperans Fastus, fastuosa Intemperantia, ambitiosa Elatio, elata Ambitio, tumidum Supercilium, superciliosus Tumor, binae item Saevities proterva, Protervia saeva, fastidiosa Inflatio, ventosa Dementia, turgida Inanitas, imperiosa Vanitas, crepans Immoderantia, Indignatio, Cor tumidum, Pectus turgidum, Vertex sublatum, sublimes Oculi, Os grandiloquum, erecta Supercilia, Admiratio sui, Contemptus aliorum, Usurpatio, Arrogantia vel Abusus eorum quae Iovi adstant et Iovem circumstant.

Solium.

¶ Nono in solio est Maiestas, Pulcritudo, Nitor, Praelatio, Praestantia, Ornamentum, Magnificentia, Spectabilitas, Conspicuitas, Splendor, Emphasis, Energia, Prosopo­poeia, Singularitas, Prominentia, Proceritas, Elevatio, Altitudo, Amplitudo, inclita Celebritas, eximium Decus, heroica Nobilitas, maxima Dignitas, optima Claritudo, Celebritas memorabilis, illustrissimum Nomen, augustissima Fama, se tollens, surgens, petens, tangens, feriens, penetrans, scindens, supervolans caelum et sidera.

E regione.

¶ Decimo e regione sunt Palmae, Triumphi, Applausus, Assurrectio, Veneratio, Reverentia, Honor, Cultus, Adoratio, Admiratio, Titulus, Suspicio, Laus, Encomium, Praeconium, Hymnus, Votum, Litatio, Sacratio, Sacrificium.

Adest qualis mihi hoc tempore et occasione occurrere potuit Germanici Iovis imago, rex pro maiestatis decore pelliceatus semper, tonsa in rotundum coma, abrasa barba, cuius duae aquilae currum trahunt, ubi duo sibi planetae tributa signa sunt insculpta, sinistra de pocillantis manu cyathum apprehendens, dextra sceptrum sustinens, ante quem minime pro more est barbatus ille (de quo in Hospitio conqueritur Erasmus) Ganymedes.

IVPITER

Iupiter

CAPVT IV.

Imagines Saturni.

Primo ascendit alatus, galeatus et atro illius galea contecta velamine, quod circa serpeas caudam ore habet apprehensam, nigri coloris, propexa barba, longi de superciliis villi, rugosus, torvus, ferus horribilique aspectu, claudus, falcem in sinistra gestans, in dextera infantem quem vorandum ori applicat. Gerei multi circa illum sunt accensi.

¶ Secundo rex bifrons, alteram scilicet in occipitio faciem habens, placidissimus utroque vultu et affabilis, dextra haculum gestans, sinistra clavim auream, oleam et ficulneam cum uvifero palmite, et spicae circa ilium plurimae.

¶ Tertio ab Africo cuiusdam apparebat vultus, quasi nubes cum specie venti vehementissimi, geminas in capite habens facies, quarum altera aquilae, altera hippogrypho si­militer rostrata est. Vultus etiam genua habent, et pedes similes pedibus dictarum avium obuncis et rapacibus unguibus. In manu ferreum uncinum habens sinistra, in dex­tra ex eadem materia sceptrum.

¶ Quarto vetula in veste longe caudata et nigra, in dextera bubonem habens, sinistra porcum funiculo trahens, cuius collo hydrus in morem torquis erat involutus.

Adsistentia Saturno.

Adstant Saturno in primo ordine Senectus annosa, grandaeva Vetustas, defecta Decrepitas, Fessitas, Lassitudo, Tarditas, Exhaustio, Extenuatio, Maceratio, Caries, Morbus, Tabes, Infirmitas, Decoctio, Fragilitas, Attritio, Enervitas, Mollities, gravis Sarcina, Pondus iners, curva Inclinatio, titubans Tremor, Pressura, Putredo, Foeditas, Macies, Squa­lor, Indecentia, Turpitudo, Inopia, Odiositas, Tristitia, Que­rela, Balbuties, Tetricitas, Morositas, Severitas, Impatientia, Invaliditas, Desipientia, Rigiditas, Ruga, Edentulitas, Calvities, Parcitas, Experientia, Circumspectio, fabulosa Oblivio, mendax Memoria, delirum Ingenium, invida Ambitio, ambitiosa Invidia, Horror, et oompositiones ex iis primae, secundae, tertiae.

¶ Vetula heic incurvo dorso, vultu severo, incavis luminibus, animo non sibi satis constans, seclum pertaesa, nigri tacita Ditis ostia pulsans pusillo animo, pectore abiecto, fractis membris, ieiuno stomacho, languido spiritu, cordis pulsu artus quatiens omnes,

Torpentemque tedet sublimi lumine caelum
Aspicere, inconstansque caput per utrosque reclinans
Ac nutans humeros, pronusque ad pectora vultus;
Languescunt crura invalida et curvabile bustum,
Invegetesque artus vitae solatia nulla
Concipiunt. —

Imago Luctus.

¶ Praeterit umbra, quam Luctus existimo imaginem, contecto vultu, unde in terram stillae depluentes expresse apparent. Cui adstant Consternatio, Cordolium, Moeror, Turbatio, Acerbitas, Expostulatio, vulnifica Enectio, sinistrum Discrimen, Casus lamentabilis.

¶ Querulus Me scisso procedit segnis amictu
Horrificus Plangor, tristi feriens ululatu
Sidera. Ooncussum laeerat pectus, notat ora
Unguibus, et turpi rapiens e fronte capillos
Praecipit ad fremifrum tristeis resonare lacunas.

Imago Curae.

¶ Exinde surgebat auritum oculatumque spectrum, strictis temporibus, sincipite acuto, rugata fronte, inconstanter triste, huc se illucque circumvertens, quam Anxietas atque Sollicitudo pulsant.

¶ Sedula (crediderim) est stimulans praecordia Cura
Pervigil, anxia, amara, levis, miser, excubialis,
Mordaci mentem stimulans acrique rigore,
Aestu discrucians tacito invida pectora, nempe
Ignis ut admotus ceram liquefacit, et ipsa
Pectora continuis liquefiunt pervia curis.
Ipsam se feriens vexat, rumpitque quietis
Tempora, consilium somni pacisque recusat.
Flagrat agens, ardetque magis quo fit magis ipsi
Proximior fini, intenteque ut respioit unum
Negligit innumeros, vult attamen omnia, nec se
Distrahit inde animo, qua se diduxerit actu.
Ultrix errorum, dira infernique satelles
Dulcia perturbat solatia turbida Erinnys,
Corporis absumit succum, sensa ima minaci
Vellicat arbitrio, nervoso verbere pulsat
Aegrotantem animum, tristem acceleratque senectam.

Circumstant et haerent illi Impedimentum, Intricatio, Vincula, Detentio, Distinctio, Implicatio, Involutio, Occupatio, Gravatio, Obrutio, Oppletio, Opertio, Cinctio, Circumvallatio, Obseptio, Dispunctio, Confectio, Angor, acerba Vellicatio, turbidus Pallor, inquieta Importunitas, Dens mordens, arrodens, saucians, terens, macerans, consumens, Flagrum stimulans, torquens, fatigans, discrucians, conficiens, Nubes propositorum, Aestus sollicitudinum, Incendium anxietatum recoquentum. Sequuntur eam Ambiguitas, Dubium, Studium, Vigilia, Experientia, Sagacitas, Prudentia, rerum Possessio.

Imago Timoris.

¶ Inde umbra praecipites in pedibus habens alas, foemineo vultu, caeca propemodum, attonita, elihguis, sese in arctum contrahens, raptim huc et illuc circumvertens, e cuius ore frigida exibat nubes miserae corpus circumtegens, quae gelido sudore madens, quasi usu rationis adempto turbata pallentique vultu, rigidis digitos capillis innectebat. Adstabant illi Labefactatio, Circumventio, Trepidatio, Horror, Occupatio, Gelu, et alia plura de Curae ciria. Ad haec dubia Asperitas, turpis Stupiditas, conscium Silentium, anxia Suspensio, Quassatio pectoris, Stupor cordis, praecordiorum Palpitatio, aegra totius corporis Commotio.

Crediderim trepidum hunc esse ancipitemque Timorem,
Suspenso vultu, attonitis oculisque paventem;
Suspensi pedibusque ferens vestigia gressus,
Infelix parcusque sui fugit omnia, nec se
Committit sibimet, reliquis neque tutus adhaeret.
Interrupta refert verba, et suspiria in imo
Pectore condit.
Sollicitus simul atque piger sibi concitus haeret;
Dum dubitat, certa esse facit firmatque futura,
In partem inde atque hinc nutans se deteriorem
Immergit tandem, quoniam Timor est malus augur
Et malus interpres rerum vesaniter excors,
Audacem quia fata iuvant timidumque repellunt.
Anceps attonite spectans sic se omnia circum, ut
Omnia cum videat pariter sit ad omnia caecus;
Ne sciat interdum quo semet deferat hospes,
Imperitare sibi nequiens neque membra movere,
Funditus ipse suas quia vires supprimit anceps,
Praesertim cum nulla subest spes nee valet ira.
Degeneres quandoque animos in se arguit idem,
Inclamat ac studiis addit fugientibus alas;
At subito nullos audet dare corpore motus,
Submissa loquitur voce, hirtis statque capillis,
Versatili constatque oculo, mens palpitat aegro
Appulsu, ac saevum pungit praecordia calcar.

¶ Illio Lapitharum figura, suo quos plumbeis detentos compedibus tenui filo (adamantis credo) suspensum ingent saxum ruiturum imminebat, ut appositis epulis manum admovere formidantibus non vacaret.

¶ Dum metuunt sine morte malum, capiunt mala mortis;
Namque in morte mali nihil est, porro ipsa Timoris
Vis tantum torquet miseros et fama dolorum.
Sic animae nusquam accenso cruciantur ab igne,
Atqui infelices primum ignorantia veri
Efficit, et vultus naturae occultus inerteis
Conturbat sensus, stulta phantasmata circum
Credulitate leves agitant sine pondere mentes.
Non capitur tutus praelustri cibus in aula,
Mortiferum exsudat de auro argentoque venenum,
Sublimem augustamque domum de vertice montis
Praecipitant venti atque irati fulgura caeli.
Excubitor multus facili somnoque iacere
Non faciet, sed tuta magis domus est sine telo.
Alta quies parvis a fato est praestita rebus,
Aio magis forti vento spaciosa premuntur
Robora, sed facili quassatur virgula flatu;
Iudice nempe Deo sunt fortia fortiter acta,
Subiectumque potens pulsu premiturque potente.

Dubii imago.

¶ In eodem ordine imago viri dextero brachio atque crure ad imam, sinistro autem crure atque brachio ad alteram alligatus rotam, in aere suspensus nunc in unam nunc in alteram magis procumbens partem excruciabatur.

¶ Ad geminas multasque vias Dubium venit anceps,
Dumque haeret, simul hortatur seque arguit ipsum;
Concitat et reprimit, sensum sequiturque fugitque,
Et studium pariter capit, abiicit, urget obitque,
Intendit vires animo viresque remittit,
Exilit et vana subsistit territus a spe,
Advolat atque animi subducto robore torpet,
Anceps ancipitem taxat se atque ambigit ultro,
Distrahitur varie, simul implicitusque tenetur,
Incerte adpellens istuc versatur et illuc
Ambigua pendens anima. Sic Thessalus ad se
Perfidus Ixion rediens a seque recedens
Consilium torquet varie. Deflectere tentat
Nervos abripiens timide, hue adiungitur inde;
Deque metu dubio dubiaque revolvitur e spe
In dubium dubiamque metum spemque, insimul et stat
Nolentesque movet gressus, artus dare retro
Appetit adproperans pigro stupidusque recessu,
Incertumque tenens semet vultum undique versat;
Dumque timenda timet, nihilum putat esse timendum.
Increpat bine semet dubium seque arguit, ut qui
Claudicat in partem atque in partem est pronus utramque,
Abductusque alio fertur quam quo miser ire
Nititur, et fractis genibus labantia membra
Vix ciet atque eadem mox concita vix moderatur;
Vix se componit, vix se sibi restituitque.
Praecipitem tandem e geminis se trudit in unum, et
Dum facit haec, facere ipsa piget malletque relicta.
Mallet quam dubie infelix certo miser esse,
Casibus excelsusque manens se accingit iniquis;
Ut Nero virtutem et varias complectitur arteis,
Ne miseram Siculi cogatur inire tyranni.

Tristitiac imago.

¶ Prodit ex atrae cinereaeque caliginis turbine pulla involutum veste spectrum, summissum vultum sub nigra frontis ferrugine obnubilans, lacerum, macilentos lassosque equos currum trahentes stinrulans, per salictosam foedoque limo torpentem paludem pigerrime procedens.

¶ Tristitiae spectrum est, animum quae concoquit aegrum,
Anxia perpetua exurens praecordia flamma.
Sollicitam excrucians mentem turbansque quietem,
Horrendis animum tenebrosa afflictat in hora
Laemuribus, nec non vigilanti somnia sic sunt,
Ut frustra Letnes oblivia quaerat in undis;
Tam male continuo tabescunt membra dolore,
Tam male sollicitans pectus viget anxia cura.
Lumine vitales dum cassa favilla vapores
Sorbet, nativi atteritur spiraminis intus
Virtus, illabensque malum maturat eundi
Tempus in infernum. Vultum delineat aegrum
Ruga et conqueritur tristi compago tumultu
Corporis, atque urget vehemens angustia sensus;
Urit salsa mala bilis serpigine corpus.
Se iacit in sordem, et spes deplorata dolori
Succumbit, luctusque petit solatia luctum.
Centenis pectus spiculis gerit atra foratum.
Ploratu relevare malum est concessa voluptas.
Sic trunco mittit vitis de corpore guttas,
Sic vulnus ultura suum substantia manans
Per lachrumas prono sensim consumitur actu.
Tandem assueta malis sedamina vitat amica,
Luminaque invisa avertit de luce diei,
Seque amat extorrem, desertam; laetitiamque
Odit et ut genus adversum fugit.

Imago Famis.

¶ Famis succedit simulacrum Mortem lactans, luridum, nudum, macilentum, aegrum, tremebundis horridum membris, funesto pallore tinctum, sibi exosum, cuius Cyclopica rabies lente exedit artus. Adstant illi comites Saevitia, Ra­bies, Insania, Ira, Crudelitas, Furor, Inertia, Ieiunium, Gracilitas, Squallor, exasperans foedansque Deformitas, et plurima eorum quae in eodem campo adnumerantur et Saturni curia. Cum ilia et aliis currit Morbus ——
Marcida lento
Ingreditur passu, macie defecta, situque
Tabida, liventi tenues cui sub cute venae,
Exsucci nervique sonant, arteria queiscum Ad numerum est revocata suum nulla arte chirurgi,
Luminaque gemino languent occulta sub antro,
Exanguique refert cinerosa cadavera busto.
Arida dant nullum cibo intestina meattim,
Ut sabulo concreta iacent, et ventris inani
Tensa sub orbe patent tenui pendentia filo.
Spinam pelle tegit, non occulit; undique namque
Pervia ramosis oculo compagibu' substat.
Dens mordet dentem, labra ossea linguaque lambit,
Et guttur vacuam ventum congerrat in alvum,
Turgida si bilis consueta alimenta negarit,
Exangui ut referat cinerosa cadavera busto.
Vix ea membra levat, tenuis vix spiritus ipsam
Advectasse potest; quantumvis pondere nullo
Moles ulla premat, vix rectam sustinet et se.
Tabem pro cibo propriam depascitur, hancque
Egestam repetit tempusque per omne resumit,
Ut propria de morte suo et de pulvere vivat;
Nam nihil externum ingeritur, nil effluit extra.
Aeternum dea saeva viget, quae conditione
Mutata non ipsa foret, non viveret ipsa,
Atque suo felix non esset in ordine numen.

Imago Invidiae.

Tardo succedens tristis Acherontis primogenita obquoque passu, torvo respiciensque oculo vehementes a naribus, oculis et ore suscitat (quae ad longinquum sentianti intervallum) tempestates, quae non solum domos diripiunt et urbes, sed et rapida montes violentia subvertunt. Stimulum, quo se primo ipsam concutit, habet illius dextera, sinistra vero colubri liorribilis caudam stringit, quo cordipetum illius morsum vehementius inasperet. Illi omnis enumerata curia adstat, subministrat, et ab illa vires concipit et favores.

Imago Ocii.

Spectandum trahitur quatuor habens in uno capite vultus quatricolores: I. senis decrepiti, II. vetulae, III. mortui, IV occulti superinducto velamento, complicatis in sinu manus habet digitis. Impexam, solutum, immundum, enerve monstrum, cuius pedes erodit mus, cuius oculum effodit stillicidium. Adsunt vario illi nomine Lentitudo, Tepiditas, Mollities, Frigus, Torpor, Vecordia, Dilatio, Procrastinatio, Negligentia, Inertia, Incuria, Acedia, Tarditas, murcida Remissio, ignava Socordia, Oscitatio titubans, et de curia Senii et aliorum plurima.

Mortis imago.

Alatum et informe numen exibat falcem latissime omnia emetentem exagitans, alis velocissimo raptu nigrantibus solis lucem a subiecto avertentibus horizonte. Illam antecedunt omnia, concomitantur ex dictis cum Senio et Aegritudine plurima, consequuntur vero Pallor, Deformitas, Miseria, Paupertas, Desertio, Solitudo, Luctus. Est caeca, surda, implacabilis, inexorabilis, qualis de sinistra spectantibus parte videbatux. Media vero ex alia parte praecedunt illam Spes, Alteratio, Mutatio, Corruptio; comitantur illam Ordo, Lex, Fatum, Turbae, Motus, Tumultus, Bellum; sequuntur eandem Pax tranquilla, Quies tuta, Generatio clara, Novitas, Consolatio, Nativitas et multae Laudes, Laetitia, Spes, et horum consortes, sed occulto pergebant itinere, et quia paucis considerandae et quia ab Saturni campo abhorrent atque curia. Nigrantem pallam syndonemque humeris appensam trahit, super qua aureae passim guttae conspersae speciem stellantis caeli aemulantur.

¶ Ante illius currum sunt notabili vulgataque figura tres propria peragentes munia Parcae.

Orci imago.

Confusissima succedebat in imagine et monstrosissima Orcus omniformis, nulliformis, omni vero superficie tristis et horrendus. Ilium antecedit custos ianitor triceps, terno horribilis latratu Cerberus, cuius villi omnes viperae sunt, oculi inextinguibiles flammae, quem comitatur Immanitas, Horror, Monstrositas, Minacitas, Impaviditas, Asperitas, Vigilia, Inquietudo, Custodia, vastissimi draconis cauda occurrentibus adplaudens, praetereuntes vero saevissimo caudae verbere atque teiiacissimo nexu flagellans implicat et reducit.

¶ Sequuntur Erinnyes, alio nomine Furiae, alio Eumedines, canes Tartareae, quarum capilli funestissimi sunt utraque ex parte capita habentes hydri. Cum quibus ambulat Discordia, Flagellum, Feralitas, Torvitas, Ultio, et alia ex praenumeratis multa, innumeraque alia monstra prodentia Stygia, Acherontica, Phlegethontica, Cocytica animalia, Tartarea, Erebea, Plutonia, Persephonea, et daemonum figurae et Lemurum, Tityi, Sisyphi, Tantali, Harpyiarum, Titanum, Briareorum, Lernaearum bestiarum, Centaurorum, Scyllarum, Greryonum.

Paupertatis imago et quae in foribus Exilii.

Seorsim, et quasi nullius curiae pars, tristis, nuda, sicca, famelica et omnibus supradictis pestibus et calamitatibus obnoxia, contracto pudibundoque personae gestu vix se ostendere audens, ire cogebatur Pauperies, varia suscipiens nomina, non omnino vulgare numen Egestatis, Indigentiae, Defectus, Privationis, Penuriae, Nuditatis, Orbitatis, Mendicitatis. Illampraeter enumerata, quae adsistunt atque circtxmstantplurima, concomitantur Sterilitas, Tenuitas, Artitudo, Stricticitas, Angustia, Afflictio Duritiesque cum comitibus, lacera Exilitas, Obsitudo, Pannositas, Inedia, Famis cum tota curia, Fractio, Miserabilitas. Illam quasi numerosissimus exercitus circumvallant atque coronant diversarum specierum Destitutio, Despectio, Dedignatio, Contemptus, Vilipendium. Sed propius ad illam spectant et administrantes adsunt, quasi adulatores, mimi, collusores, secretarii, cubicularii, ancillae, concubinarii, Difficultas, Immunditia, Miseria, Demissio, Inanimositas, Verecundia, Desperatio.

¶ In foribus omnis excubitorum vigilum pompa, Fluctuatio, Involutio, Decussio, Rotatio, Ventilatio, Glomeratio, Turbo, Vortex, Gurges, Procella, Proscriptio, Exturbatio, Evectio vaga, Vagatio, Praecipitatio, Exterminatio, et Fructus ex curia Martis. Adde hisce plurima ex simplicibus et compositis atriorum, et ex campo Stygis atque proprio, et fere quae de Saturni curia sunt omnia.

Sed postquam qualem tibi cumque Saturnum cum propria curia descripserim, eundem pro commoditate non Chaldaeum, Aegyptium, Leucadium, Latium vel Libycum, sed quem certe de Longobardorum genere ex habitu cognoscere possis atque vultu nunc praesento, quique non immerito coronatus et Iove filio barbatior apparet, sed (meo quidem iudicio iniuria, utpote qui turn sub Capricorno degens et Aquario, tum graviore defectior aetate valde friget) minime iuniore love pelliceatior etiam non incedit.

SATVRNVS

Saturnus

CAPVT V.

Imago Martis.

Ascendit vir in specie robustus, cholerico et velut aerato colore, aspectu horribilis, callidus, torvus, ignitis oculis, leonino rictu, caninis quasi seu lupinis auribus, magnanimo frontis decore arrectis circa crinibus, unde brevia sed in specie solidissima et acuminata quasi Appuli tauri cornua prodeunt. Super casside Chimaerae caput flammam evomentis gestans, nervosus, pectorosus, lacertosus, latis humeris, mediocre statura, villosis manibus et pedibus ad iustam quidem mensuram latis et bene formatis, sed quasi ultra rationem (non sine energia maiore) longioribus. Ingentem sinistra ex aere (ut apparet) solido scutum sustinet, in quo tricipitis draconis terribilis caelata imago longa et velut adamantina de fronte cuspide prodente clypei cen­trum pernitiosissime armatur; dextra vero rutilum et velut igneo splendore oculos perstringentem vibrat gladium. Stat super quattuor rotarum currum, quem quatuor alipedes equi trahunt, auriga illius infausto, sanguineo, viperino vultu, sublivente colore vigil foemina (Bellonam dicunt) flagro regit serpentino. Ambobus illo quidem a puppi, hac vero a currus prora stantibus visu plus quam dici possit formidabile fulmineae cuiusdam refertur specimen violentiae plus quam virtutis.

Secunda imago: currum antecedit hipus, et rex rubro indutus vestimento lupiim equitans, effractas in manu habens quasi legis tabulas.

Tertia imago: currum sequitur hircus et matrona (an regina sit, nescio) heroico, sed immitiore etiam aspectu, fulva in veste nil habens praeter virgam, clausis, ut videtur, oculis subsolanum versus conversa.

Quarta: horribilis et valde visti turpis ministrorum numerus cornutorum, lymphatorum, qui in morem Bacchantum atro quasi lupi ululatu et velut boves mugiunt ore, dentes habent aprorum, ungues rapacium et carnivorarum avium, cornua ramosa sed non fortia, oculos quasi tornatiles et tenui obscuros claritate, incomposite saltando procedunt.

Adstantia.

¶ Adstant Marti ea quae ad sinistram Iovis, cumque iis Ferocitas, Feritas, Ira, Effrenitas, Fremitus, Vesania, Vehementia, trux Gravitas, rabida Rigiditas, terribilis Cruditas, intrepida Audacia, acris Magnanimitas, Atrox Commmatio, omnivora Saevitas, pugnax impavida Rigiditas, avida Raucitas, fremebundus Ardor, implacabilis Truculentia, saeva Rapacitas, cruenta Severitas, Armipotenti insana, Torvitas impavida, fulminea Vesania, inhumana Immanitas, hostilis Efferitas, pugnax Strenuitas, bellicosum Robur, infracta Firmitas, masculae Vices, et contraria Infirmitatis, et plurima quae sunt misera in curia Saturni, cum specie ursi indecora deformitate turpis, villis horrentibus, acuminatis osseisque unguibus, de latebris sylvarum per incultos montes errabundi, vastosque contra fortia armenta pandentis hiatus.

Virulenta Venenositas, atra Acerbitas, crudum Virus, crudescens Turbatio, insidiosa Mordacitas, Improbitas indomita, furiosa Occaecatio, scelerosa Vehementia, indomabilis Furia, Latratus resonans, terrificus Mugitus, Rugitus horrificus, vigil Saevitas, urgens Turbatio, exardescens Tumultuatio, inquietans Vexatio, aspera Feritas, spumosa, sanguinea, edax, rabida Rapacitas, arctans, stringens, et alia ex Saturni curia inducens, Domitatio, Tensio, feriens Explosio, Percussio, Oppositio, cum specie draconis squamis crepitantibus horrentis, cristati, trilingue ore terribiliter sibilantis, maculosi, atra fulvedine caerulei, oblonga vorticositate immanis, flexu ingentis caudae aculeatos exertantis dentes, resonantis spirarum verbere tellurem pulsantis, nunc alto serpentis capite, aligero nunc se dorso in aerem adtollentis. In illo lubrica Tumiditas, atra Tortuositas, letifer Morsus, Gorgonea Maculositas, reflexa Voluminitas, lunata Textilitas, Marsica et Thessala Magia, somniferum, letiferum soporiferumque Vulnus, obliqua Vorticositas.

¶ Inde Confusio, Turbatio, Gradiva, Bistonia, Threicia, Strymonia, Scythonia, Obsidio, Confusio, Turbatio, Frenatio, Mixtio, Versatio, Increpatio, armorum Quassatio, tubarum, lituum et tympanorum Fremitus. Illic similitudo velocis et tyrannizantis Aquilae et Accipitris feri, praedonis, rapacis, Hyperborei, urgentis, caedentis, rapientis, dilacerantis, vorantis columbas.

Irae imago.

¶ Procedit Erinnys flexuose incurvo lunatoque cornu, quod rigidaque proceritate durum terrifice querulum personat. Cum illa est agrestis Procacitas, maligna Audacia, tragica Inconcinnitas, iniocundum Prodigium, tyrannica Immanitas, Feralitas, Insania, ultrix Furia, Crudelitas colubrifera Cocyticum exsuscitans luctum, Gorgonium Toxicum; quam sequitur Dissentio, Lis, Schisma, Controversia, Rixa, Iargium, Altercatio, Odium, Invisio, Perduellio. Ad cuius sonitum excitatur bestia gryphi Hyperborei in morem assurgens, mordens labia, crispans nares, distorquens os, frendens dentibus, stridens Fremitus, fervidus Ardor,

Effera, crudelis, praeceps, vultuque minaci,
Quae ne animus verum atque bonum comprendere possit
Impedit, et speciem conceptam insana tuetur.
Terribiles trahit illa minas, terroribus urget
Quidquid praecipiti apponitur, cita vultque nocere.
Non patitur moras, cupit accelerare malorum
Tormenta atque neces. Sic consilium ornne recusat.
Parta infixa viget dudum sententia menti,
Concita consilio surdi cnrritque furoris,
Fulmineo infrenis cuncta obvia diripit ore,
Percita flagranti currit fremebundior aestu,
Infirmisque manus constanti robore firmat,
Efficit et molles rapida virtute feroces,
Effrenem facit qui animo fuit ante remisso.
Frigidus et torpens igne inflammatur ab ista,
Fortibus hoc timidus furiali percitus oestro,
Mollibus haud audax stimulis monstra ardua portat.
Ora tument, turpi nigrescunt sanguine venae,
Sanguineique oculi radiis ferientibus ignis
Spicula discutiunt, dentes terit, oraque spuma
Inficit, imbutum flammas cor protegit ardens. Lassis liaec membris requiem negat, adque nocendum
Arma capit quaecumque dolor sibi suggerit, atque
Quidcumque occurrit male sanae ad munia teli
Destinat, in iaculum atque ensem nempe omnia vertit,
Et rabies quaecumque ferox volitantia reddit.
Hanc face supposita ferventem reddit Erinnys
Deformi, multo angue oomans, Erebique ministra,
Virgoque noctigena, et mater crudi impia belli,
Disoordes agitans contortis anguibu' rixas.

Belli imago.

¶ Sequitur informe monstrum sanguineum, igneum, scutato tumultu tempestuosum, turbidum, pulvereum, pulverea in nube coruscum, sylvoso aere relucens, torvo succinctum cataphracto, cuius speciei solam super galea ingentem cristam comantem, hirtam, rutilam, longe lateque diffusum aera ventosa rapiditate fustigantem videre erat. Sub illo equus elata cervioe insignis, iuba pariter hirsuta flammam et fumum e naribus efflans, ferratis aerem calcibus coruscis ignitis alatisque pedibus verberans, superba alacritate gressus glomerans, obstantem pone transque populum anhela mordacitate frenis obluctabatur, quasi leo Marmaricus fulminea celeritate fervidus et impiger ad pugnam dispositus, subindeque quasi rupto amne de montibus praecipite fertur. Ibi ambigua Luctatio, irrequietum Proelium, armisonans Certamen, nescia sisti Conflictatio, reflua et influa Glomeratio, Cyclopica Invasio, praeceps Infestatio, impetuosa Inoursio, imperiosus Impetus, internecialis Turbatio, detestanda Carnificina, sanguineo Cam­pus cocco pictus, exitialis Miseria, miserum Exitium.

Adest compertum gravissimum, id est ponderosissimum, Martis simulacrum, toto ferratum corpore, quod ut gravius adhuc fieret magisque statarium, quod nisi ad ferri interioris tutelam minime necessarium videtur, sedet.

MARS

Mars

Vere nostratem dicerem Mavortem, si longa hasta vel sclopo eminus more altitonantis Iovis pugnaturus, vel non fugiens occubiturus appareret Mars Persa, Graecus, Romanus, sicut et nostro tempore Turcicus galea, ense et scuto, non catenata sed expeditiore reliqua corporis parte, de gentibus triumphaturus gradiebatur.

CAPVT VI.

Imago Mercurii.

Sequitur omnium deorum negociosissimi simulacrum, praeconis, nuncii, arbitri. Cuius imagines sunt:

¶ Prima infans, cui sub portulaca iacenti capra lac exporrigit.

¶ Secunda puer, qui Cupidinem luctando palaestra superat, et ipse alatus, quem gallus seqnitur.

¶ Tertia adolescens victum Iovi subministrans.

¶ Quarta simulacrum ex una parte nigram faciem habens, ex parte vero alia albam; cumque hoc idem iuvenis alatis pedibus et galero virgam habens in dextra, cui duo serpentes implicantur, Charonti vulgus animarum praesentans.

¶ Quinta centum oculos habens monstrum vir obtruncans, et prope illum vacca.

¶ Sexta triceps de triplioi regione animal, cui caput unum est delphini simile capiti, secundum cauls, tertium vero medium prope ad aquilae similitudinem accedit.

¶ Septima adolescens pulcherrimus elephanto insidens, regio ornatus diademate, versicolore (veluti palumbis collum) veste, virgam habens in dextera et picam in sinistra. Circa ilium a meridie confluit longa militum manus, quam nubes valde albicans exonerat.

Adstantia Mercurio dicitori.

Adsunt illi in primo ordine Editio, Prolatio, Nudatio, Detectio, Vulgatio, Significatio, Apertio, Patefactio, Manifestatio, Disseminatio, Reclusio, Revelatio, Promulgatio, Promptio, Ademptio silentii, Scaena, Theatrum, Forum, Fama, Infamia, Indicatio, Ostensio, Monstratio, Edictatio, Alloquutio, Eloquutio, Memoratio, Certioratio, Praedicatio, verbis Attactio, Complexio, Praestrictio, Comprensio, Contractio, Propositio, Oratio, Peroratio, Epilogatio, Conclusio, Disceptatio, Disputatio, taciturnitatis Fractio, Cantus, Clangor, Personatio, Responsio, Fremitus, Relatio, Collatio, Colloquium, Compellatio, Confabulatio, Dictio, Enunciatio, Affatus, Pertexio, Scriptura, Pictura, Praesentatio, Insinuatio, Coramfactio, Palamfactio, Explicatio, Commemoratio, Commentatio, Dissertio, Expressio, Reportatio, Elucidatio, Explanatio.

¶ Secundo in ordine Institutio, Instructio, Eruditio Informatio, Paraenesis, Praeceptio, Admonitio, Praedicatio, Imbuitio, Consilium, Lectio, Doctrina, Disciplina, Edictatio, Descriptio, Publicatio, Monumentum, Annale, Historia, Commentatio, Exemplum, Inductio, Syllogizatio.

Dextra prima.

¶ Tertii ordinis ad dexteram adstat similitudo rivi, cui adest Gratia, Lenitas, Liquiditas, Celeritas, Argutia, Amoenitas vaga, dulcis Conspicuitas, iucunde labens Oratio, Disertio, Concinnitas, Facundia, Periclea Argutia, nectareum Eloquium, suave stillans Tersitudo, Flexanimitas, emolliens Cultura, Festorea Lingua, aurea Copia, grata Resonantia, florida Profusio, artificiosa Confictio, melliflua Decursio, potens Persuasio, blanda Resonantia, concinna Festivitas, Maeonica Harmonia, Pieria Cantio, Phoebea Modulatio, blandiloqua Suadela, mulcens Doctrina, comptus Color, Sermo floridus, germinans, pullulans, fruticans, gemmans, vernans, Atticus, Elysius, nectareus, arridens, Flos virginea malli demessus, niveus, mollis, fragrans, Mensa in qua Ornatus, Opulentia, Effusio, Foecunditas Lautitium, Hyblaeae Rosae, Musarum Deductio, Parnasi Via, deliniens Carmen, Incantatio, perpolitum Ornamentum, lacteus Lepor, culta Diluciditas, exquisitia Elegantia, luculenta Ubertas, Lyra Threicia, Arionia, Orpliioa, Claria, Amphionia, Aganippea.

¶ Ad sinistram vero dicitoris adstant primo Garritus, Hinnitus, Ruditus, Mugitus, Gannitus, Blaterismus, Deblateratio, Ineptitio, Lallatio, Effutitio, Nugatio, Scurrilitas, Coaxatio, Crepitatio, Obgannitio, Admurmuratio, Mussitatio, Obstrepentia, picae Loquacitas, Loquutuleitas, Garrulitas. Corvus ibi Apollineus, Aes Dodoneum, Vas vacuum sonans. Quibus adsunt inconsulta Temeritas, intricata Perplexitas, Anfractus, Ambages, Amphibolia, Cacoëthes, et aliae eius generis figurae, obsita Caligatio, Defossitas profunda, arcuata Caecitas, scrupeus Atror, picea Nebulositas, obstrusa Caecitas, latebrosa Opacitas. Ibi Bubonis statua, cum quo Ignavia, Trepiditas, Foeditas, Infaustitas, Ominositas.

¶ Secundo cum infantis et deliri senis copula Vagitus, Lusus circa ubera, Cunae. Talis est grammaticorum dictionis et ingenii archetypus, quae in lucem edita iacet sine viribus in sinu carae parentis grammatices vagiens, ubera placida matris trahens, blandula faciens nutrici verba, non metiens munera precio nec dona pondere, iniirmo poplite nutans, primum (forte) non ambiens locum, cui parum sufficit et multum respicit, erigens e cunis caput ad ver­ba, foedans in cunis humida strata.

¶ Tertio quasi Martis tuba claro vehementique mugitu caelum quatiens, per densas intonans nubes, Buccina Tritonis, Pulsatio, Percussio, Motus, Increpatio, Tactus, Sollicitatio, Tractatio, Praetentatio, Impulsio Lyrae, Chelys, Citharae, Tympani, voce, arte, dextra, plectro. Dictio ibidem hircosa, olida, vilis, cornigera, setigera, hirsuta, barbigera. Ibi Boatio, Intonatio, horrificus Mugitus, territremus Ruditus ipsos perterrefaciens Gigantes.

¶ Vero Crepitus stridens, Stridor sibilans, Clangor, graculi Obstrepentia signum pluviae, cicadius Strepitus, ranae Querela, frugum Exitium, raucisonus locustae Sonus.

¶ Quarto obtrectans Criminatio, traducens Obloquutio, Detractio derogans, Morsus maledicus, sinister Rumor, sparsa Calumnia, inusta Ignominia, Labes impacta, mordax Vituperatio, morsus Violentia, insectans Traductio, accusans Delatio, insimulans Expostulatio, accersens Actio, muta Accusatio, instructus Reatus, perniciosa Querela, Exploratio, Improperatio, turpis Nota, inimica Praetensio, hostica Censura, Morsus consumens, Rostrum immersum, Dens Theoninus, notans, Sanna lacerans, rostrata Dilaniatio, Os carpens, oris Amaritudo, Lingua inficiens, labefactatrix Gutturis, Dolositas maculans, caeno obliniens, sordis Aspersio, Commentio, Citatio, Vadatio, adversa Attestatio, Dietatio, prava Interpellate. Ibi serpentinum Virus, Natrix, Dipsas, Aspis, Hydrus, Vipera, Cerastes, Tenebrarum obfusio, incessens Execratio, Dirae devoventes, causidica Versutia, perfida Latratio, verborum Mercatura, venale Convitium, mercenarium Testimonium, Contestatio, Adstipulatio empta, mordax Vellicatio, rodens Exagitatio, incessens Proscissio, Probrum contumeliosum, procax Calumnia, urgens Blasphemia. Illic Veredarius discordiae, Fecialis rixae, Legatus dissensionis, Apocrypharius irritationum.

Adstantia Mercurii intentioni Caduceo.

¶ Primo Officium, Munus, Provincia, Sparta, Partes, Conditio, Debitum, Tangens, Incumbens, Res, Casus, Status.

¶ Secundo Advocatio, Citatio, Accersio, Praeceptio, Iniunctio, Demandatio, Delegatio, Obtrusio, Intrusio, Apertio loci, Ansa, Fenestra, Occasio, Praestructio, Ministratio, Suasio, Consilium, Instigatio, Flagitatio, auctoris, ductoris Invitatio, Monitio, Incitatio, Inductio, Hortatio, Decretum, Statutum, Constitutio, Destinatio, animi Inductio, Deliberatio, Propositum, Mens, Volutatio, Compromissio, Afflatio, Impulsio, Fomes, Esca, Accensio, InfLammatio, Concitatio, Stimulatio, Tractio, permulcens Flexio, Exsuscitatio, Excussio, Inductio, Illectio, Pellectio, Instigatio, lacessens Accitatio, Suggestio, Ingestio, Insusurratio, Inspiratio. Inde Substitutio, Subrogatio, Subordinatio, Subfectio, Vices.

¶ Tertio Expectatio, Fides, Credentia, Credulitas, Spes. Cui adstat Ablatio taedii, Relevatio mali, Leviatio pressurae. Ibi simulacrum Naufragi in medio maris brachia iactantis, etsi nulla ei obiiciantur littora. Adsistunt illi hinc Aerumnositas, inde Incertitudo, inter ambas Anxietas, Cura, Sollicitado, et multa de Saturni curia, insomnis Attritio, Vexatio, Inquietatio sui, Contentio, Anhelantia, Vigilia, Sedulitas, Gnavitas.

¶ Quarto, Invocatio, Imploratio, Adoratio, Obsecratio, Sollicitatio, Efflagitatio. Quibus adsunt Preces sacrificae, Servilitas, Humilitas, Deveneratio, Fatigatio, Epistolae Libelli supplices, Palmas tollere, Oculos, Manus, Ora, Voces, Percontatio, Rogatio, Quaesitio, Postulatio.

¶ Quinto Adversio animi, Auscultatio, Attentio, Erectio mentis, Inclinatio, Habilitas, Idoneitas, Aptitudo prompta, Obsequium parens, Obedientia obtemperans, morigera Auditio, satisfaciens Executio, patens Auris, intentus Oculus, Nervi proni, Mens facilis, appositus Animus, placidus, mollis, fractus, victus Spiritus, spontanea Voluntas, Flexio, Motio, placata, placida Facies, Concessio favorabilis, Acceptatio annuens, non aversa, non dura, et aliter ex Saurni ac Martis curia disposita.

Ad Mercurii talaria quae ab antecedentibas Iovis.

¶ Inceptio, Exordium, velorum Explicatio, orae Solutio, Aditus, Limes, Porta, Vadum, Ostium, Ianua, Fores, Cardo, Margo, Aurora, Lucifer, Fons, Scatebra, Scaturigo, Venae, Satio, Seminarium, Semen, Ortus lucis, Cunae, Cunabula, Excussio somni, Caput, capitis Levatio, Surrectio a strato, Florentia, Productio, Exitus, Eruptio, Exclusio, Emanatio, Profectio, Descensio. Invasio, Assumptio, Acceptio, Tractio, Ductio, Introductio, Introitus, Irreptio, Derivatio, Properatio, Discessio, Abitio, Evolatio, Excussio, Applicatio oculi, alae, pedis, manus, ingenii, artis ac­tus, Laxatio, Reseratio, Apertio, Egressio, Excessio, Proditio, Expeditio, Cessio, Commeatio, Profugium, Liberatio, Extricatio, Excarceratio, Emersio, Eluctatio, Coniectio, Conversio, Conlatio, Retractio, Retroactio, Emolitio.

Alae Mercurii.

¶ Alis Mercurii millecoloribus (quae scilicet iuxta eorum quibus adsociatur et applicat varietatem variantur) Irritatio, Agitatio, Concitatio, Concussio, Quassio, Quassatio, Fatigatio, Ventilatio, Vibratio, Turbatio, Compulsio, Actatio, Citatio,36/SUP> Percitatio, Incitatio, Percussio, Sollicitatio.

¶ Quibus adsunt Tremor, Irrequietudo, Fluxus, Volucritas, Agilitas, Celeritas, Lubricitas, Festinatio, Approperatio, Maturitas, Ocius, Indilatio, Amora, Inde elabens Pervagatio, Pervasio, Percursio, Pererratio, Peregrinatio, Perlustratio, Penetratio, Profruxio, Promanatio, Praeventio, Proventus, Obreptio, Ingressio, Subintratio, Immersio, Insinuatio, Admixtio.

¶ Quibus secundo adsunt praeceps Pernicitas, furtiva fugaxque Volucritas, propera Sollicitudo, tenera Ventositas, Spiratio vehemens, propera Celeritas, cita Rapiditas, infrenis Declivitas, subita Vivacitas, vaga Concitatio, defrenata Volucritas, Lymphatio anhela, ardens Effusio, strepens Transmissio, erumpens Traiectio. Ibi Ventus et Venti species, Equi Solis, trepida Aviditas, irrequieta Pronitas, alacris Excursio, praepes Sublimitas, nubivaga Volitatio, aetherea Expaciatio, aurarum Percussio, corporis Libratio, caelica Creditio, per inane Meatio, Tranatio siderea.

Procedenti Mercuno et triplicis pervadenti Iovis imperium.

¶ Accidunt primo Directio, Obliquatio, Circuitio, Rotatio, Volutatio, Inflexio, Recurvatio, Reciprocatio, Revolutio, Convexio, Eegressio, Remigratio, Recursio, Remeatio, Repedatio, Reversio, Reditus, Cyclus, Vertigo, Reiteratio, Repetitio, Conversio, Inversio, Catastrophe, Sursum, Deorsum, Antrorsum, Retrorsum, Dextrorsum, Sinistrorsum, Introrsum, Extrorsum, Celsum, Imum, Altum, Profundum, Latum.

¶ Secundo Allisio, Illisio, Irruptio, Impactio, Intorsio, Obviatio, Offensio. Cumque iis momentanee Temporaneum, fugax Fluxus, varia Inconstantia, levis Mobilitas, versatilis Lubricitas, versipellis Vacillatio. Ibi simulacra Glauci, Euripi, Vertumni, Erisichtonis, Protei, Chamaeleontis. Cum iis Mutatio, Variatio, Alteritas, Differentia, Conversio, Aversio, Diversio, Transflguratio, Transformatio, Metamorpho­sis, Alietas.

¶ Tertio Traiectio, Traductio, Transportatio, Transvectio, Transfretatio, Transmissio, Provectio, Emensio, Praetergressio, Transgressio, Exsuperatio, Volatio, Reptio, Ambulatio, Serpere, Natare, Navigare.

¶ Quarto Digressio, Abstractio, Desertio, Remigratio, Revocatio, Depositio, Deductio, Abalienatio, Dimotio.

Mercurii oculus, virga, manus.

In apice virgae Mercurii est oculus notans vigilem Custodiam, excubialem Observantiam, accuratam Industriam. Ubi consignificat viva Lucerna, Lux praevia, micans Renitentia, scintillans Radius, collucens Fulgor insomnem Strenuitatem, impensam Attentionem, sensus Arrectionem, instructam Praeparationem, crebram Sedulitatem, diligentem Animadversionem, studiosam Cogitationem, intentam Curam, facilem Apparatum, obvitim Paratum, promptam et ad manum et numeratam Instructionem, passim et in procinctu appositam Intentionem. Circa illam operosa Sedulitas, alatum Ingenium, commoda Tolerantia. Adde crebram Inquietudinem, iugem Navitatem, obnixum Fervorem, improbam Assiduitatem. Adest facilis Negociatio, incessabunda Indefessio, indesinens Continuitas, celer Sagacitas, sagax Providentia, properans Yigilia, oculorum Intendentia, Obtutus, Fixio, directa Acies, inhaerens Vultus, Conversio faciei, radiorum ex gemino orbe Iactatio, pensans Introspectio, Ponderantia repetens, Complexio, percurrens Examen, arcana Perlustratio, metiens Regula, versata Deliberatio, examinans Destinatio, cernua Alacritas, acuta Subtilitas, versatilis Vivacitas. Haec sequuntur artes, doctrinae cum vitali Praesidio, domestico Regimine, templorum Relligione, domorum Ornamento, civitatum Augumento, aetatum Decore, animorum Instructione. Virga excitat magica Thespiadum fontes et Genios, moderatur choros, ferinos emollit animos. Somnia immittit magica excantatione hostibus Arcadium istud numen, Memphiticum, Maenalium, trigrandi calliditate interpres, venator divitiarum, magister furtim; cui infanti cum primum manus essent liberae, eadem die Vuloano surripuit forficulas, Veneri capitis ligulam, virgam Iovi, Iunoni annulum; Actor deorum et interpres optimtis. Hunc sibi patronum et ex toto unice domesticum iure agnoscit optimo Didascalus, Hypodidascalus, Paedotriba, Cathagetes, Paedeutes, Scholarcha, Gymnasiarcha, Phrontisteriarcha, id est docens Aoniam pubem, coërcens iuventae luxuriam, imbuens rudes ingenua arte mentes, de fonte Thespiadum puram propinans aquam, id est Cubicularius Mercurii, Tibicen Apollinis, magnus Iovis et Phoebi Camerarius, Thesaurarius arcanorum fati, Interpres praedestinationis, Sistitor liberi arbitrii, Genus electum, Reformator seculorum, Censor praevaricantum, legum, Theca Mnemosynes, Harmonia chori Aganippei, Castalidum sororum Decus, Medusaei46 gregis Bellerophon, Choragus caelestis symphoniae, [Theca Mnemosynes.] Antesignanus Charitum, Amasius lucis perpetuae, Comes seculi seculorum.

Mercurius opifex.

Mechanicum Mercurium sinistre refert senex, qui puerum circinum dextra et sinistra serram manu habentem de alta turri dat praecipitem. Adstat illi cum suis circumstantiis Invidia. Eundem dextere senior alatus reginam viraginem lignea incavaque in tauri statua includens. Adstant illi Negocium, Tractatio, Exercitium, Negociatio, Operatio, Factio, Fatigatio, Usus, Praxis, Labor, Opera, Diligentia, Insistentia, Desudatio, Contentio, Expeditio, Transactio, Exequutio, Peractio, Defunctio, Munus, Munia, Provincia, Architectatio, Fabrefactio, Extructio, condens Erectio, Collocatio, Constructio, Generatio, Patratio, Magisterium, Ministerium, Navatio.

Adstantia opificis.

¶ Quibus adsunt Manus, Pedes, Digiti, Nervi, Alae, Vela, Equi, Remi, Labor indesinens, et quae in Caduceo Mercurii, Apis, Hirundo, Formica, Aranea, Castigatio, Correctio, Allinitio, Expunctio, Litura, Erasio, Censura, Recognitio, Emendatio, Lima, Obelus, Cribratio, Expolitio, Eventilatio, Cultura.

¶ Succurrunt deinde imagines promiscuae Agricolae circa terram, ubi est Aratio, Scissio, Fissio, Versio, Sulcatio, Ruptio, Subactio, Domatio, Fossio, Eeclusio, [Ara­tio,] Attritio, et quae ex proprio campo et atrio vel etiam ex aliis colliguntur instrumenta et opera. Cum illo est Gravitas, Rigiditas, Duritas, Sedulitas, Incuxvitas, Industria, Sollicitudo, Aviditas, decolor Incultura, et alia ex curia Saturni et Caduceo proprii numinis. Comitatur il­lum Difficultas, Sudor, Algor, Aestus, Frigus, Sentositas, Saxositas, Frondositas, sentosa Spinositas, veprosa Densitas, Lapidositas, Dumositas, Umbrositas, Geliditas, Praeruptio, Devexio, Tetricitas, Feracitas, Cavernositas, Abruptio, et alia ex convenientibus praepositarum curiarum partibus.

¶ Inde Nautae adest Sollicitudo, Pavor, Trepiditas, Anxietas, Error, Tremor, Gemitus, Gravitas, Austeritas, Cura concoquenda, Impedimentum, Periculum, Violentia, Ruina, Laceratio, Extirpatio cum pluribus quae Saturni sunt et Agricolae, Remigatio, Sulcatio.

Ars Mercurii in figure piscatoris, venatoris, auenpis.

Adest imago adolescentis hamo adunco inescans, adest Auceps, Venator nassam, transennam, retia et casses tractantes. Circa hosce sunt Deceptio, Fallacia, Dolus, Fraus, Fraudulentia, Impostura, Pellectio, Circumventio, Machina, Astus, Falsitas, Fucus, Offuciae, Praestigia, Circumscriptio, Sycophantia, Lusus, Ludiflcatio, Irrisio, Romphus, Frustratio, Implanatio, Cretizatio, Implexitas, Calliditas, Effascinatio, oculorum Praestrictio, vafra Compositio, scelesta Fictio, clandestina Falsitas, ingeniosum Scelus, Circaea Bilinguitas, dolosa Flexuositas, infida Varietas, latens Commentum, commentitia Techna, versuta Solertia, versipellis Vafricies, arguta Decipula, perfidum Opificium, Punica Perfidia, Boeoticum Aenigma, nocturna Militia, furtivum Facinus, facinorosa Dissimulatio, personata Fictio.

Adsunt Tenebrae Cymmeriae, umbrosa Opacitas, arcana Obductio, mysteriosa, miraculosa Inanitas, Intricatio labyrinthea, Nodus Gordianius, furva Informitas, latens Laqueatio, templaria Devotio, tecta Fovea, ater Scrobicuius, caecum Latibulum, secreta Caverna, umbrosa Cavitas, scrupea Nebulositas, fumosa Obfusio, involuta Implicatio, demissa Crypta, ima Demissio, tacita, abdita abruptum Praecipitium, latebrosum Malum.

Asinus Cyllenicus.

Nullum sane esset Mercurii numen, nisi equitabile pecus aliquod subesset. Animalis imago et figura nota est, de quo varii scripserunt et nos particulari stylo de illo scripsimus, quod, quia vulgo displicuit et sapientibus propter sinistrum sensum non placuit, opus est suppressum. Nunc tantum de adstantibus meminerimus. Eius qualitates Mercurii qualitatibus sunt contrariae, sed quia sine contrariis contraria non subsistunt et contrariis contraria cognoscuntur, nutriuntur et in eodem concurrunt genere, non erit omnino indignum nec non satis oommodum, ut in eadem curia tamquam in scena conspiciendus veniat, quo saltem per oppositam rationem aliquot Mercurii qualitates non nominatae et forte innominabiles habeantur. In illo notabilia sunt Corium durum, setosa Cauda, acuminatae, densae, crassae, longae, latae, quassabiles Auri­culae, frontis Planities, Contractio, Simitas et Patulentia narium, Dentes crassi, densi, quadrati, Mandibula longa, producta, fortis, qua Sympson potuit occidisse mille Philistaeos (quid putas, dicebam, facere potuisset cum integro, vero et vivo asino?), et de qua surrexerunt aquae quibus populi errantes refici potuerunt, et alia multa de quibus alias in proprio libro dicebamus, Labra crassa et durioribus rarioribusque villis ornata, Vox vehemens quae gigantes, id est huius mundi principes et sapientes (qui contra deos rebellarant), perterruit, dispersit, vicit; unde non immerito praesepium astronomis licet considerare cum asellis in sidereOancri, ut deos hoc praesidio liberates possimus minime ingratos etiam cognoscere. Adstant ergo Asino proxime Victoria, Triumphus, Honor, Gloria, Maiestas, et multa (immo forte vel parum abest omnia) ex Iovis curia, nisi quia cum suprema maiestate coniuncta est Exinanitio et Humilitas et Abiectio et propter hominum obsequium et certe domesticam nobis philanthropiam vilitatum omnium Vilitas triumphatrix et Ignorantia; forte ut inde gigantes illi cognoscerent quanto confusi, devicti et suppressi fuerint supposito. Adsunt ergo illi (ut brevi heic faciam) blitea Hebetudo, saxea Gravitas, plumbea Obtusitas, tenebricosa Obscuritas, caliginosa Deliberatio, umbrosa Conceptio, piceus Squallor, Getica Frigiditas, Syra Stupiditas, stolida Segnities, impexa Tarditas, ignava Desidia, iners Torpedo, Socordia supina, murcida Acedia, pigra Remissio.

¶ Turpis Ruditus, Naris hians, Labrositas pendula, Tarditas pecorina, raucisona Vociferatio, inculta Rudentia, infoecunda Monstrositas, obluta Hebetudo, agrestis Infestivitas, Prodigiositas infelix, quadrupes Turpitudo, Oculus attonitas, Caput sine cerebro magnum, Pectus sine corde, Anima sine sensu, Ratio detonsa, Ingenium circumcisum, Mancipium vacuum. Aclstant heic quae de Paedotriba. Circa palans Vagatio, labens Deviatio, exorbitans Delirium, aberrans Lapsus, hallucinata Credulitas, Visio somniatis, informe Ludibrium, ambigua Delectio, impingens Error, deflectens Perditio, fanatica Perplexitudo, clitellata Temeritas, Ambages retrogradae

'Innumeras errore vias vestigia signant.'



Administrat Mercurio negociosus Perseus cum imagine pueri e subterraneis locis prodeuntis alatis pedibus. Inde unius viri Medxisaeum caput sinistra, dextra vero recurvum ensem habentis, de guttis vero, quae ab abscisso capite decidunt, venenosissimi serpentes fiunt. Postea sequitur heros versutissimus ipso quidem aspectu (Ulysses credo) in habitu mercatoris colum et alia muliebria ornamenta et utensilia portans, inter ea vero arcum, pharetram et ensem habens, et virgines plures circa illum.

Adest et Germanicus Mercurius, qualem ex ipso co­gnoscere possis habitu, cuius currum (in quo duo illi tributa signa sunt insculpta) trahunt accipitres duo; duobus anguibiis implicitis alatum sceptrum habet in dextra, in sinistra schedam. Super galea vero speciem gestat alati draconis propter solertem (credo) vigilantiam. Suevum refert nullo Germanorum minus ingeniosum,

MERCVRIVS

Mercurius omnibus vero hinc ex Merctirii sinistra magis blateronem, loquacem, garrulum, sophistam. Inde vero ex dextera vegeta facundia, exculta eloquentia, scitaque suadela et diserta literatura magis celebrandum.

CAPVT VII.

Palladis imago seu Minervae.

Super Martis dexteram et super dexteram Mercurii influit Pallas, cuius simulacra sunt:

¶ Primum magnus heros praegnantem foeminam arripiens et deglutiens, cuius proinde caput mire intumuisse videbatur.

¶ Secundum senex claudus, qui ingente securi unius regis capite discisso pulcherrimam de illius cerebro virginem distrahit.

¶ Tertium heroico aspectu virgo hastam habens in dex­tera ad cuius pedes involuti sunt dracones duo, ad sinistram vero scutum aegidis simulacrum in thorace ac pectore gerens insculptum.

Adsistentia Palladis.

¶ Haec cum de Iovis cerebro nata sit, longe difficiliori sorte quam si de matre sine patre nata esset, valde privilegiati numinis refert maiestatem. Adstant ergo illi primo expressa Claritas, emphatica Perspicuitas, dilucida Luculentia, cluens Claror, inclarescens Illustratio, insignis Expressio, probata Demonstratio, enucleata Evidentia, perspicua Declaratio, constans Liquentia, liquida Manifestatio, prompta Explanatio, confessa Propalatio, pellucida Detectio, vulgata Exploratio, innotescens Indubitatio, obvia Certitude Ibi solis Fulgor in medio positus, ibi Certum, Ratum, Firmum, Sanum, Adagium, Proverbium, Paroemia, Polus, Medius fidius, Hercules, Castor, item Res Status, Veritas, Candor, Sinceritas. Super quibus omnibus influit Sensus, Ratio, Intellectus et Mens secixndum genus atque species.

¶ Inde cedunt Opinabile, Phantasiabile, Imaginabile, Consonans, Verisimile, Apparens, Creditum, Consuetum, Vulgo receptum, Visus dicendi quidam.

¶ Longe vero fugiunt Adulatio, Assentatio, Blanditiae, Palpitatio, Demulctio, Versutiae, et quaedam ex curia Mercurii, maxime Fabula, Figmentum, Commentum, Fictio, Nugatio, Delirium, Gerra.

Inde fugit Barathrum, Abyssus, immanis Abyssus, Vorago praeceps, perplexa Obscuritas, implicita Nodositas, Fumositas obfundens, umbrosa Caecitas, exanguis Inanitas, tortuosa Involucritas, latebrosa Convolutio, Velatio obsecta, recondita Opacitas, mysteriosa Praetextio, spinosa Desertio, anceps Suspensio, Nutantia cespitans, labyrinthea Multiformitas, imexperta Incircumspectio, Arcadium pecus.

Ancillae Palladis.

¶ Pulchritudo mirabilis est (quam modo praetereo pro viribus recensere) ancillarum, quae sunt Speculatio, Contemplatio, Ingenium, Inquisitio, Inventio, Dispositio, Iudicium, Memoria, Consideratio, Meditatio, Collectio, Comprensio, Discussio, Excussio, Discretio, Expansio, Ponderatio, Distinctio, Distributio.

CAPVT VIII.

Imago Solis seu Apollinis.

Apparet primo ut pastor ovium in baculo et pera pulcherrimus, adolescens radioso vultu clarus. Huic eodem quo natus est diei verpero Mercurius dicitur surripuisse boves; fuerat enim primo bubulcus, antequam apud Admetum boves pasceret. Comminanti ni boves restitueret, pharetram dum comminaretur surripuit. Ideo pro secunda imagine Apollo cum arcu sine pharetra ridens occurrit.

SOL

Sol

LVNA

Luna

VENVS

Venus

Cite this text

De Imaginum, Signorum et Idearum Compositione. Frankfurt, 1591. Hermetic Cloud, https://hermeticcloud.com/library/bruno-de-imaginum-compositione/. Public-domain text reproduced in full; markup only.

Transcription

Digital edition by Joseph H. Peterson, esotericarchives.com, licensed CC BY 4.0; the printed or manuscript text only, without his introduction, notes and edition matter.