CABALA HEBRAEORVM.
Clemens Alex. lib. 6. Stromat.
Sunt enim Hebræorum mysteria, simillima mysterijs Ægyptiorum.
PRAEFATIO.
In Hebræorum Ecclesia fuisse doctrinam quandam de Deo, diuinisque
nominibus, de Messia humani generis Redemptore, de Angelis
& Dæmonibus, de admirandis, quæ in hac mundana machina
elucescunt, diuinæ clementiæ & bonitatis operibus, à protoplasto
Adamo oretenus filijs suis traditam, & in totam deinde successinam
poteritatem diffusam propagatamque, in I I. Classe fusè ostendimus. Quod
si quis præsumptuosius negare ausus fuerit, is & SS. Patrum consensui, occultisque
diuinæ prouidentiæ semitis pari temeritate se contradicturum nouerit. Qualis
tamen illa fuerit, vti in tam inaccesse antiquitatis tenebris occultum iacet, ita
difficile quoque est, ad veram eius rationem, notionemque determinandam, pertingere.
Quantum tamen sagaci mentis scrutinio inuestigare licuit, & quantum ex
Authorum veterum monumentis, singula cum singulis combinando, eruere potui,
puto, imò sine hæsitatione affirmo, aliam eam non fuisse, nisi illam doctrinam Mosaicam,
quam oretenus succedentibus sibi Iudicibus traditam, Hebræorum Theologi
Cabalam, id est, acceptionem vocant, atque insignibus fœcundam sacramentis,
Ægyptiorum (teste Clemente Alex.) mysterijs haud ab similibus astruunt. Siquidem
curiosissimos Ægyptiorum, Chaldæorumque Mystas primorum Patriarcharum
consuetudine vsos, multa eorundem in sua penuaria traduxisse, is solus ignorare
poterit, qui mysteriorum hieroglyphicorum cum Cabalieis affinitatem insignem non
perspexerit. Quia tamen nihil tam sanctum, nihil tam diuinum est, quod non
superstitiosorum hominum temeritate successu temporum contaminetur; dum
quisque pro arbitrio suo, & vertiginosi cerebri libitu, diuinos arcanosque in sacrosancta
Scriptura latentes sensus explicare, corrigere, applicatre, atque ad illegitimos
vsus torquere satagit; factum est, vt & dicta Cabala, perfidorum Rabbinorum nequitia,
& intolerabili impostura, omnium damnatarum artium Officina, & vnicum
nefandorum dogmatum penuarium euaserit. Vnde quod in libris Machabæorum
logitur de impijs Gentilium machinationibus, qui olim ex libris sacris simulachrorum
suorum similitudines scrutabantur, id nunc de Rabbinis, Cabalistis,
Thalmudistisque asseri posse videtur. Hi enim diuinâ lege abutentes, hunc vnicum
præoculis scopum habere videntur, vt per puncta, apices, immutationes,
Arithmeticas supputationes, Gametrica figmenta, metatheses litterarum, acrostychides,
& pessime concinnata anagrammata, arcana Theologicæ sacramenta in errorum
materiam, & concatenatas erronearum artium abyssos cum extrema animarum
ruina pertrabant. Quam quidem Cabalam non tantùm prohibitam, sed &
meritò esse, tanquam bonis moribus, & laudabilibus Ecclesiæ institutis è diametro
repugnantem, iam dudum proscriptam, & à summis Pontificibus eliminatam
assero, vti ex celeberrima Bulla Clementis VIII. fel. recordationis abbo 1593. contra
huiusmodi Nouatores, bonorumque morum euersores edita patet, vbi summus
Pontifex, summâ verborum Ui, efficacia, & exaggeratione, censurarumque ecclesiasticarum
minis, eandem mirum in modum exagitat, omnesque qui damnosa huiusmodi
opera secum, non obtenta licentia, tenet, aut quæ in ijsdem continentur, fidem
adhibent, sacræ Inquisitionis tribunali subijcit; quam proinde Bullam omnes
relegant, & seriò expendant, consulo, vti & ea, quæ in Catalogo librorum prohibitorum
de regulis contra huiusmodi vsurpantes procedendi præscriptis, amplè
describuntur. Cùm itaque, si vnquam, certè hoc seculo huiusmodi suspectarum
artium maleseriatæ disciplinæ vigeant, & nescio qui præposterus curiosorum hominum
periculosam hanc & plenam erroribus doctrinam affectantium pectora pruritus
possideat, agitetque, dum Dæmonis persuasione perciti, nescio quid altum,
sublime, mirificum, atque adeo prorsus diuinum illi subesse sibi persuadent; mearum
partium esse ratus sum, virulentum hunc ingeniorum pruritum refrænare,
& inutilem muscas in telis nullo fundamento nixis captantium conatum cohibere.
Quod hoc tam opportunâ occasione, ad honorem Dei, & ad S. Matris Ecclesiæ emolumentum,
iam à multo te,pore à SS. Officij Tribunali ad id incitatus præstandum
duxi. Hoc dum facio, nihil in ea ex propria sententia dictum, factum,
expositum velim, sed ex veterum Rabbinorum mente & attestatione; in hoc
vnicum collimans, vt improba reprobem, heterodoxa confutem, detestanda exercrer,
periculosa errorum superstitionumque ocurrentium præcipitia, quibus curiosi & imperiti
Lectores se intricare possent, cautè ostendam, de latente demonum astutia
incautos commonefaciam; vt sic tandem solus Dei honor & gloria, cui laboro,
& vna animarum salus promoueatur. Altera verò assumpti tam ardui molminis
ratio, ipsius argumenti quod tracto, necessitas fuit. Cùm enim, vti diximus,
Hebræorum mysteria similia sint mysterijs Ægyptiorum, id est per obscuris ænigmatum
nodis intricata, varijsque allegoricarum locutionum inuolueris tecta veluti
in abysso quadam laceant; iure suo Oedipum requirere videbantur, qui nodos solueret,
caliginem detegeret, rebusque lucem afferret; atque sic tandem parallela quadam
comparatione, inter Hebræorum Ægyptiorumque sapientiam instituta, vna alteram
illustraret, ac demum, quod intendimus, hieroglyphicæ doctrinæ veritas tot
veterum dogmatis comprobata, mundo propalaretur. Atque hisce præmonitis,
iam propositum nobis argumentum cum bono Deo ordiamur.
CAPVT I.
De Kabalæ definitione, & diuisione.
ABALAH קבלה,
à verbo קבל Kibbel, quod accipere significat,
deducta vox, idem est atque acceptio; quòd videlicet
בעלפה benghalpeh,
vt Rabbini loquuntur, hoc est, oretenus
à primis Patribus tradita, & à posteris successiuè accepta
sit scientia: vnde sic definitur: Cabala est diuinarum humanarumque
rerum arcana, per Mosaicæ legis typum, allegorico sensu tradita & insinuata
facultas. Quæ cum nullo rationis discursu, nec calamno, sed auditu tantùm
ac fide recipiatur, Cabalam, id est, receptionem appellare eam veteribus
libuit. Alij sic definiunt: Cabala est diuinæ reuelationis, ad salutiferam
Dei, & formarum separatarum contemplationem, traditæ symbolica receptio;
quam qui cœlesti, vt Cabalici opinantur, sortiuntur afflatu, recto nomine
Cabalici vocantur.
Nomina 42 Angelorum, qui nomine 42 literarum insigniuntur, eorumque interpretatio, quorum tamen usus meritò ab Ecclesia prohibitus est, ob enormes quas Rabbini inde deducunt superstitiones; quare si quandoque numismata hisce nominibus insignita repererit Lector, ex qua officina prodierint, cognoscere poterit.
| 1. Orphaniel | Angelus vultus lucidi; | |
| 2. Boel | Angelus in eo Deus; | |
| 3. Gabriel | Angelus fortitudinis; | |
| 4. Iophiel | Angelus pulchritudinis; | |
| 5. Thumiel | Angelus perfectionis; | |
| 6. Tsadkiel | Angelus iustitiæ; | |
| 7. Kabtsiel | Angelus congregationis; | |
| 8. Raphael | Angelus sanationis; | |
| 9. Gnazuziel | Angelus vehementis roboris; | |
| 10. Schemschiel | Angelus Solis; | |
| 11. Thabiel | Angelus beatitudinis; | |
| 12. Nagdiel | Angelus annunciationis; | |
| 13. Nachliel | Angelus possessionis; | |
| 14. Gaboriel | Angelus virium & valoris; | |
| 15. Daniel | Angelus iudicij; | |
| 16. Iehudiel | Angelus confessionis; | |
| 17. Chebaschiel | Angelus subiectionis; | |
| 18. Schagnariel | Angelus apertionis portarum; | |
| 19. Berachiel | Angelus benedictionis; | |
| 20. Tabtabiel | Angelus magnæ beatitudinis; | |
| 21. Rachmiel | Angelus miserationum; | |
| 22. Tsaphiniel | Angelus reconditorum thesaurorum; | |
| 23. Therumiel | Angelus exaltationis; | |
| 24. Gedudiel | Angelus castrorum; | |
| 25. Chaziel | Angelus visionum; | |
| 26. Kumiel | Angelus resurrectionis; | |
| 27. Bardkiel | Angelus fulguris seu gladij coruscantis; | |
| 28. Tahariel | Angelus purificationis; | |
| 29. Nuriel | Angelus ignis; | |
| 30. Gnamiel | Angelus populorum; | |
| 31. Isräel | Angelus rectitudinis; | |
| 32. Geriel | Angelus peregrinationis; | |
| 33. Lehabiel | Angelus flammæ | |
| 34. Phaniel | Angelus facierum; | |
| 35. Zachariel | Angelus memorialium; | |
| 36. Kedoschiel | Angelus sanctificationis; | |
| 37. Schalgiel | Angelus candoris niuei; | |
| 38. Karbiel | Angelus oblationum; | |
| 39. Vauiel | Angelus vncinorum; | |
| 40. Tsuriel | Angelus angustiæ | |
| 41. Ilphiel | Angelus vlcerum; | |
| 42. Thabriel | Angelus fractionis. |
Atque hæ sunt triginta duæ semitæ, quas ex capite primo Genesis eruunt ירחאי בן שמעון רבי Rasbi, R. Ioseph Haaruch, ijsque singulis sua nomina ab effectibus deducta, imponunt Hageonim. Verù subiungamus nomina singulorum ex Pardes extracta.
Prima semita vocatur Intelligentia admirabilis, Corona summa. Est enim lumen
dans intelligere primordium sine principio, & est gloria prima; nulla creatura
valet assequi existentiam eius. id est, intelligentia abscondita, occulta
omnibus, quæ extra eam sunt, א Aleph, principium & caput omnium;
est siquidem א forma omnium literarum, & omnes semitæ in ea sunt,
sed per modum vniuersalem; hinc per metathesin dicitur
פלא, id est, admirabilis,
quod retrograda lectione idem est ac אלף Aleph, iuxta illud,
Vocatur nomen eius admirabilis, Deus fortis, &c.
Secunda semita est, intelligentia illuminans, & est corona creationis, &
splendor vnitatis maximè æqualis, quæ super omne caput est exaltata, & vocatur
à Cabalistis gloria secunda. Vocatur autem illuminans, quia cùm sit origo
totius creationis, notior est consequenter priore, quæ est
אין סוף Ensuph,
intelligentia abscondita, & ideo hæc semita vocatur etiam modus adæquationis.
ita Radak in hunc locum Ietsiræ.
Tertia semita vocatur intelligentia santificans, & est basis sapientiæ primordialis,
quæ vocatur artifex fidei, & radices eius
אמן, & est, parens fidei,
quia de virtute eius fides emanat; respondet autem tertiæ Sephiræ seu mensuræ,
quæ בינה
Binah seu intelligentia dicitur; quia per hanc exitus sapientiæ
in omnes numerationes. Verùm de hoc ample discurrentem vide
librum intitulatum Bareschith Rabba.
Quarta semita vocatur intelligentia metalis seu receptacularis, eò
quò in eam tanquam in metam ex superioribus Intelligentijs delatæ, ab
ea emanant omnes virtutes spirituales per subtilitatem, quâ vna ab altera
in virtute coronæ summæ emanat, vocaturque idealis effluxus.
Quinta semita intelligentia vocatur radicatiua, eò quòd illa est ipsa vnitas
maximè æqualis, qua coadunat se cum ipsa
בינה
intelligentia, quæ emanat è penetralibus
sapientiæ primordialis. Virtutes superioribus semitis in hanc
quintam semitam delatæ, & radicatæ, æqualesque suerunt, quando ab
hac semita in inferiores deducuntur, transeunt, & mutantur pro varijs
hominum moribus vel in misericordiam, vel in seueritatem & iudicium;
de qua vide Pardes.
Sexta semita intelligentia dicitur influentiæ mediantis, eò quòd in ea multiplicentur
influxus emanationum; illa enim facit influere affluentiam istam in
omnes benedictionum piscinas, quæ vniuntur in ipsa. Dicitur hæc semita aquarum.
Septima emita vocatur Intelligentia recondita, eò quòd illa sit splendor refulgens
in omnes virtutes intellectuales, quæ oculis intellectus, & fidei contemplatione
perspiciuntur. Dicitur obscondita, quia illa non comprehenditur
nisi per intelligentias numerationum; & sic distinguitur à prima semita,
quòd illa incomprehensibilis sit, hæc comprehensibilis; diciturque semita
intellectualium substantiarum.
Octaua semita vocatur Intelligentia perfecta & absoluta, eò quò illa sit
apparatus primordialis, quæ non habet radicem, cui inhæreat, nisi in penetralibus
Sephiræ, quæ Magnificentia dicitur, emanat que de propria ipsius subsistentia. Dicitur
semita viuentium in aquis.
Nona semita dicitur Intelligentia munda, eò quòd ipsa mundet numerationes,
& probet emendetque exscissionem imaginis earum, disponatque vnitatem earum,
quæ ipsi vniuntur absque detruncatione & diuisione. Dicitur semita emundationis
rerum.
Decima semita vocatur Intelligentia resplendens, eò quòd illa super omne
caput exaltata sit, & sedeat in sede Binah, illuminetque fulgorem omnium luminarium,
& emanare faciat copiam principi facierum. Dicitur semita varietatis
rerum.
Vndecima semita, Intelligentia dicitur fulgida, eò quòd ipsa est cortina ordinata
iuxta dispositiones & ordinem semitarum superiorum & inferiorum, & est
dignitas quædam data ipsi, vt stet coram facie causaæ causarum.
Duodecima semita dicitur Intelligentia claritatis, eò quòd ipsa species sit magnificentiæ,
locusque dicitur, de quo oritur visio videntium in apparitione. Vnde
per eam vaticinium acquiritur, & ad quadrigam summam peruenitur.
Decima tertia semita dicitur Intelligentia inductiua vnitatis, eò quòd illa sit
ipsa substantia gloriæ, & perficiat singulorum spiritualium veritatem. Omnes
semitæ, quæ se vnitati supremæ vniunt, vniunt se per hanc decimam tertiam
semitam, Nam אחד in numerum resolutum dat 13.
Decima quarta semita dicitur Intelligentia illuminans, eò quòd ipsa est Chasmal,
institutrix arcanorum, & fundamentorum sanctitatis, & apparatus eorum.
Dicitur semita arcanorum in rebus creatis inexistentium.
Decima quinta semita dicitur Intelligentia constitutiua, eò quòd ipsa constituat
creationem in caligine munda, & Philosophi dixerunt quòd illa ipsa sit caligo,
de qua scriptura loquitur Iob 38. Et caligo inuolucrum eius. Dicitur & semita
apertionis luminum.
Decima sexta semita dicitur Intelligentia triumphans & æterna, eò quòd
illa est voluptas gloriæ, quæ ipsi similis sit, & vocatur paradisus voluptatis, qui
paratus est iustis. Dicitur & semita victoriæ contra genios malos.
Decima septima semita dicitur Intelligentia dispositiua, quæ aptat pijs fidelitatem,
vt per eam induantur Spiritu sancto, diciturque fundamentum pulchritudinis
in statu superiorum. Et præest omnibus formis superioribus & inferioribus.
Decima octaua semita dicitur Intelligentia siue domus affluentiæ, eò quòd
de medio scrutationis eius trahuntur arcana, & abditi sensus, qui latent in vmbra
eius, & qui adhærent scrutatinio ipseitatis eius de causa causarum.
Decima nona semita dicitur intelligentia secreti, vel omnium actiuitatum
spiritualium, eò quòd affluentia sit, quæ diffunditur in eam de benedictione*
altissima, & gloria sublimi seu excelsa. Est semita affluentiæ in omnes numerationes.
Vigesima semita dicitur Intelligentia voluntatis, eò quòd illa est apparatus
omnium & singulorum creatorum, & per hanc innotescit existentia sapientiæ primordialis.
Est semita arcanorum sapientiæ.
Vigesima prima semita dicitur Intelligentia complacentiæ quæsiti, eò quòd
illa accipit influentiam diuinam, vt influent de benedictione* eius in omnia & singula existentia.
Vigesima secunda semita dicitur Intelligentia fidelis, eò quòd in manu eius
commendatæ sunt virtutes spirituales, & fouentur per eam, vt propè adsint habitantibus
sub umbra eius.
Vigesima tertia semita dicitur Intelligentia stabilita, eò quòd illa sit virtus
consistentiæ omnibus numerationibus.
Vigesima quarta semita dicitur Intelligentia imaginatiua, eò quòd illa det similitudinem
omnibus similitudinibus creatorum.
Vigesima quinta semita dicitur Intelligentia tentatiua; eò quòd illa sit
tentatio primaria, quâ Deus tentat omnes pios.
Vigesima sexta semita dicitur Intelligentia renouans, eò quòd per illam
omnia, quæ in creatione Mundi renouata fuerunt, renouet.
Vigesima septima semita dicitur intelligentia concitatiua, & est materia, de
qua creata sunt omnia producta sub orbe supremo, & motus eorum.
Vigesima octaua semita dicitur intelligentia naturalis, eò quòd per eam perfecta
est natura omnis existentis sub orbe Solis in perfectione.
Vigesima nona semita dicitur intelligentia corporalis, eò quòd illa formet omne
corpus, quod corporatur sub apparatu omnium orbium, & incrementus eorum.
Trigesima semita dicitur Intelligentia collectiua, eò quòd colligant ex ea
Astrologi iudicio stellarum & signorum cœlestium speculationes suas; & perfectiones
scientiæ suæ iuxta rationem volutionum eorum.
Trigesima prima semita dicitur Intelligentia collectiua pariter, quâ comprehendit
omnes virtutes orbium & signorum cœlestium, & formas seu imagines, &
rationes seu iudicia eorum.
Trigesima secunda semita dicitur intelligentia adminicularis, eò quòd dirigat
& concurrat ad omnes operationes septem planetarum, & ad partes eorum.
Atque hæ sunt triginta duæ semitæ sapientiæ, quæ à sapientia suprema
procedunt, & actuantur à Binah, hoc est, intelligentia. Dicuntur autem
Intelligentiæ, eò quòd studiosum in lege dirigant, illuminent, inflamment,
instruant, ad Deum in omnibus latentem quærendum, amandum, & in
ordine ad vnionem cum Deo, adhæsionemque dilecti, in quo tota felicitas
hominis consistit, procurandam. Vsus harum semitarum practicus hic
est. Cabalistæ cùm Deum per certam aliquam naturalium rerum semitam
inuestigare volunt; primò summo studio & præparatione præmissa,
triginta duo loca primi capitis Geneseos, hoc est, semitas rerum creatarum
consulunt; deinde certis orationibus adhibitis per nomen
אלהים
Deum obtestantur, vt lumen propositæ semitæ inuestigandæ congruum
largiatur, varijsque adhibitis cœrimonijs tandem sibi persuadent, intelligentiæ
se lumen adeptos, dummodo corde mundo, fide inconcussa, & charitate
ardenti inquisitioni institerint. Atque vt instans oratio maiorem
efficaciam habeat, vt plurimùm nomine quadraginta duarum literarum,
non sine superstitione, quæ nunquam abest, vtuntur; quòd vt ex primo
& vltimo legis versu extractum fuit, ita summam quoque & ineffabilem
efficaciam ad id, quod per illud postulant, obtinendum, habere arbitrantur.
Lector, si placet, consulat paragraphum tertiam de nomine Dei 42
literarum, ex quo meliorem huius loci intelligentiam acquiret. De modo
verò illud pronunciandi, vide infrà fusiùs tractatum.
Professional Website Chat from Envolve
OVUM ZOROASTRÆUM
From Kircher, Oedipus Aegyptiacus (Rome, 1652-4)
Atque hoc est Ouum illud Zoroastræum, id est, Mundus, in quo
Orimazes 24 Deos, & Arimanius totidem
condidit, bonorum
malorumque commistionis causa. Fabulam vide apud Plutarchum ;ib.
de Osiri & Isi, & fol. 176. Obelisci Pamphilij fusiùs pertractatam; quod
& Chaldæi sub sequenti typo exhibuerunt.
Ægyptij verò in hoc Obelisco in singulis Obelisci quaternis lateribus
48. Geniorum, quà beneficorum, quà maleficorum, stationes
exhibent, ita vt singula latera eorum duodecim contineant, quæ per totidem
stellas in singulis singulorum laterum frontibus indicantur; nihilque
aliud sunt, quàm stationes Deorum, quas nos suprà in Astrologia
Ægyptiorum duobus Hemispærijs ad mentem Veterum exhibuimus;
his enim Ægyptij putabant, omnia quæ in Mundo sunt, subijci, hisce
omnia administrari, omnia contineri.
Continet itaque OBELISCVS BARBERINVS primò Pantamorphi
Numinis, & 48. Geniorum Mundi eius ministrorum effectus &
operationes, notis hieroglyphicis expressas, quas mediantibus quatuor
primis naturis seu elementis in inferiori Mundo exercent.
[SYNTAGMA V. OBEL. BARBERINVS. 275 CAP. III.]
Secundo, in huius Obelisci hieroglyphicis Syntagmatis implicitè
quoque docetur, quibus sacrificijs, adiurationibus, cœremonijs, singuli
dictorum Geniorum allicendi, coniurandi, & in statuas compingendi
sint. Item quibus instrumentis, aut supellectile in sacris vti, quaue ex
materia statuas illas certis in locis
quas
Græci vocant, construere
debebant, vt rebus Geniorum proprietatibus
adaptatis
allecti, vocantibus Magis faciliùs obsequantur.
Tertioquibus amuletis, plylacterijs, periaptis, ad malorum omnium
auerruncationem, felicitatemque consequendam cum publicè, tùm priuatim
quisque illorum Geniorum colendus sit & inuocandus. Quæ omnia
sub artificiosa symbolorum architectura hoc in Obelisco proposita
continuentur: quorum aliqua eximia in naturali Philosophia ac Theologia
Veterum pandunt mysteria; alia Magicis & superstitionis artibus inuoluta,
vtpote Dæmonibus occultè sese eorum operationibus immiscentibus,
cœcis mentibus fenestram passim as omnem impietatem, iterque
ad totius perditionis præcipitium aperuêre. Quæ tamen omnia eâ cautelâ
& & circumspectione a nobis explicabuntur, vt nec scandalo tenerioribus
mentibus hæc nostra interpretatio esse possit, nec præferfidis
curiososque ingenijs antiquorum Magiam addiscendi detur occasio.
Professional Website Chat from Envolve
Amuleti alterius Cabalistici heptagoni Interpretatio.
Hoc amuletum heptagonum circulo inclusum Veneri dicatum est, vti
in Arithmetica hieroglyphica ostendimus. In circuitu signatæ
sunt 72 literæ ex Cabala extractæ, quarum vnaquæque Angelum ex 72
indicat; de quibus vide Cabalam Hebræorum fol. 275. Quis hîc prima
fronte non rideat maleferiatorum hominum stoliditatem, dum ineptijs
huiusmodi Cabalisticis pessimè in Latinas literas transformatis, tantam
tamen fidem habent, vt earum ope montes etiam se transferre posse,
sibi persuadeant? Sed quoniam Diabolus humani generis hostis nihil agit,
nisi quòd in contumeliam Christi hominumque perniciem cedat; hinc
ad Satanicam nequitiam tegendam, data opera, attributa Christi in cornibus
heptagoni ponunt, id est, Angelus tenebrarum sub forma lucis sese
exhibet; sunt autem sequentia attributa. Intra cornu AB, intra quadratum
singulis Crucis angulis quatuor literæ insertæ spectantur a.g.l.a. quod
Hebraicum nomen est, & in Cabala celeberrimum אגלא,
quod expansè
idem significat ac,
אתה גבור לעולם אדני
Tu fortis in æternum Domine: Si enim
capitales singularum vocum literas in vnum iunxeris, prodibit nomen
אגלא Agla,
vti quadratum ostendit. Intra cornu BC ponitur
אלי Eli, id est, Deus meus.

Intra cornu CD ponitur אלהי
Eloi, quod tamet si idem
prorsus cum præcedente significet, tanquam diuersum tamen quidpiam
posuerunt; vt vel hinc horum nebulonum supinam ignorantiam & inscitiam
colligas. Intra DE Christus, deinde Sother, quod Græcè Saluatorem significat, nè verminosum machinamentum Græcâ voce carerer. Sequuntur
postea Adonay & Sadai; illud Dominum, hoc Omnipotentem notat.
Atque hæc sunt septem attributa Christi, quibus subiungunt septem
Veneris Intelligentias, quæ sunt Cafziel, Satquiel, Samaël, Raphaël,
Mahel, Michaël, Gabriel; quæ vocabula Hebraica passim translata sunt;
vt vel ex hoc ipso appareat, à Deo bonisque Angelis emanare minimè
posse, quod tam turpiter, non nisi ab omnis turpitudinis Cacodæmone,
transformatum est: talia sunt in heptagoni lateribus inscripta, verius
ex culina Diaboli, quàm ex Cabala translata vocabula. Inscribunt tandem
huic heptagono pentagonum, in cuius centro litera T symbolum salutis;
circa quod cùm has literas υγεια scribere debuissent, bestijs tamen
inscitiores has supposuerunt e e e e y. Intra triangula verò ex Arabum
amuletaria officina ponuntur yl, al, le, al, um, corruptissimè vti omnia alia;
volebant enim illud Arabicum exprimere
la alla ella alla, non
est Deus nisi Deus, quod dum pronunciare nequirent, illorum loco dicta
inconcinnissima verba posuerunt, yl, al, le, al, um: sed quid sibi velint
duo verba, um, explico. In dicto Arabum pronunciato
semper
hæ voces sequuntur,
Mahumet rassul alla; atque
harum capitales
literas referunt um. vt vel ex hoc colligas, quantis modis illudat
Dæmon incautis hominibus, vt dum Christiani esse volunt, occultè
Mahumetanismum profiteantur; in hoc enim vnico Amuleto quatuor sectarum,
Iudaicæ, Christianæ, Mahumetanæ, Paganæ, ab ijs, qui illud portant,
fit professio, idque occulto pacto Dæmonis, ad Christianæ religionis
contumeliam ea de causa instituto. Sed quid pentagonum sibi velit,
expono. Pentagonum Veteres, vti in Arithmetica docuimus, Marti, vti
& heptagonum Veneri dedicarunt; quo quidem indicabant, neminem
Venerem possidere, qui priùs Martem non attraxisset; de quibus in Astrologia
Ægyptiaca susiùs; hoc enim pentagono victoriam in omnibus sibi
spondebant. Porrò finis huius Amuleti erat, amorem & beneuolentiam
omnium, & consequenter carnalium desideriorum plenam fruitionem,
victoriamque contra omnia aduersa eius gestatione obtinere; quod ex
adiuratione quam pronunciare solent, quã & Deum, & Angelos, veriùs
Cacodæmones cum inuocatione Veneris aut Martis sacrilego & impio ritu
sollicitare solent, patet, quam &, nè Christianæ aures vulnerentur,
consultò omitto. Quicunque itaque huiusmodi possederit farinæ Amuletum,
illud non naturale, non Diuinum aut Angelicum, sed immediatum
Diabolicæ machinationis opus se possidere sibi persuadeat, non nisi
cum æterna animæ ruina vsurpandum.
Oedipus Aegyptiacus: Cabala Hebraeorum, Ovum Zoroastraeum, Sigillum Aemeth. Rome, 1652-1654. Hermetic Cloud, https://hermeticcloud.com/library/kircher-oedipus-aegyptiacus-excerpts/. Public-domain text reproduced in full; markup only.
Digital edition by Joseph H. Peterson, esotericarchives.com; the printed or manuscript text only, without his introduction, notes and edition matter.

